TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Ergo, inquis, si quis hominem occidat innocentem, juste facit, an inique? Inique sane. Quare hoc permittit Deus? Vide prius ne illud debeas: Frange esurienti panem tuum, et egenum sine tecto induc in domum tuam; si videris nudum, vesti eum 102Isai. LVIII, 7 . Haec enim justitia tua est; hoc enim tibi praecepit Dominus: Lavamini, mundi estote, auferte nequitias a cordibus vestris, atque a conspectu oculorum meorum; discite bonum facere, judicate pupillo et viduae: et venite, et disputemus, dicit Dominus 103Id. I, 16-18 . Disputare vis, antequam facias unde dignus sis disputare, quare hoc permisit Deus. Consilium Dei tibi dicere, o homo, non possum: illud tamen dico, quia et inique fecit homo qui occidit innocentem, et non fieret nisi permitteret Deus; et quamvis ille inique fecerit, non tamen hoc inique permisit Deus. Lateat causa in isto nescio quo, de quo moveris, cujus innocentia te permovet. Possem enim tibi cito respondere, Non occideretur nisi nocens esset: sed tu eum innocentem putas. Possem tibi hoc cito dicere. Non enim tu scrutareris cor ejus, discuteres facta ejus, examinares cogitationes ejus, ut possis mihi dicere: Injuste occisus est. Possem ergo facile respondere: sed opponitur mihi quidam justus, sine controversia justus, sine dubitatione justus, qui non habebat peccatum occisus a peccatoribus, traditus a peccatore; ipse Christus Dominus, de quo non possumus dicere quod habuit aliquam iniquitatem, quia ea quae non rapuit exsolvebat 104Psal. LXVIII, 5, objicitur mihi. Et quid dicam de Christo? Tecum ago, inquis. Et ego tecum. De illo proponis quaestionem; de illo solvo quaestionem. Ibi enim consilium Dei novimus, quod nonnisi ipso revelante nossemus: ut cum tu inveneris consilium Dei quo permisit innocentem Filium occidi ab injustis, et tale consilium quale tibi placeat, et quale tibi, si justus es, displicere non possit, credas quia et in aliis consilio id agat Deus, sed latet te. Eia, fratres, opus erat sanguine justi ad delendum chirographum peccatorum; opus erat exemplo patientiae, exemplo humilitatis; opus erat signo crucis ad diabolum et ejus angelos debellandos 105Coloss. II, 14, 15; opus nobis erat passione Domini nostri: nam passione Domini redemptus est orbis. Quanta bona egit passio Domini! Et tamen passio hujus justi non esset, nisi Dominum iniqui occidissent. Quid ergo, bonum hoc quod nobis praestitum est de dominica passione, imputandum est iniquis interfectoribus Christi? Absit. Illi voluerunt; Deus permisit. Illi nocentes essent, etiamsi tantummodo voluissent; Deus autem non permisisset, nisi justum esset. Voluerunt occidere: pone quia non potuerunt: iniqui essent, homicidae essent; quis dubitaret? Dominus enim interrogat justum et impium 106Psal. X, 6 ; et, In cogitationibus impii interrogatio erit 107Sap. I, 9 . Discutit Deus quid quisque voluerit, non quid potuerit. Ergo si voluissent, et non potuissent, et non occidissent, iniqui illi remanerent; tibi Christi passio non praestaretur. Voluit ergo facere impius ut damnaretur; permissus est ut tibi praestaretur: quod voluit, imputatur iniquitati impii; quod permissus est, imputatur potestati Dei. Ille ergo inique voluit; Deus juste permisit. Itaque, fratres mei, et Judas malignus traditor Christi, et persecutores Christi, maligni omnes, impii omnes, iniqui omnes, damnandi omnes: et tamen Pater proprio Filio suo non pepercit; sed pro nobis omnibus tradidit illum 108Rom. VIII, 32 . Dispone, si potes; distingue, si potes: redde Deo vota tua, quae distinxerunt labia tua 109Psal. LXV, 13: vide quid ibi fecerit iniquus, quid justus. Ille voluit; iste permisit: ille injuste voluit; iste juste permisit. Voluntas injusta damnetur; permissio justa glorificetur. Quid enim mali accidit Christo, quia mortuus est Christus? Et illi mali sunt, qui male facere voluerunt; et nihil mali passus est, cui fecerunt. Occisa est caro mortalis interficiens mortem morte, praebens patientiae documentum, praemittens resurrectionis exemplum. Quanta bona facta sunt justi de malo injusti! Hoc est magnum Dei, quia et bonum quod facis ipse tibi dedit, et de malo tuo ipse bene facit. Noli ergo mirari; permittit Deus, et judicio permittit: permittit, et mensura, numero, pondere permittit. Apud illum non est iniquitas. Tu tantum ad eum pertine, in ipso spem pone; ipse sit adjutor tuus, salutare tuum; in illo sit locus munitus, turris fortitudinis; refugium tuum ipse sit, et non te sinet tentari supra quam potest ferre, sed faciet cum tentatione etiam exitum, ut possis sustinere 110I Cor. X, 13: ut quod te sinit pati tentationem, potestas ejus sit; quod non sinit ultra in te fieri quam potes ferre, misericordia ejus sit: Quoniam potestas Dei est, et tibi, Domine, misericordia, quia tu reddes unicuique secundum opera ejus. Et post tractatum de Psalmo, cum mathematicus in populo monstraretur, de eo idem ipse intulit.

Notes

  1. 102. Isai. LVIII, 7
  2. 103. Id. I, 16-18
  3. 104. Psal. LXVIII, 5
  4. 105. Coloss. II, 14, 15
  5. 106. Psal. X, 6
  6. 107. Sap. I, 9
  7. 108. Rom. VIII, 32
  8. 109. Psal. LXV, 13
  9. 110. I Cor. X, 13