[«vers.» 12.] Quid ergo? «Juravit Dominus David veritatem: Ex fructu ventris tui ponam super sedem tuam. Si custodierint filii tui testamentum meum, et testimonia mea haec quae docebo illos; et filii eorum sedebunt usque in aeternum super sedem tuam.» Si filii tui custodierint, et filii eorum sedebunt in aeternum. Meritum filiis parentes faciunt. Quid si filii ipsius custodirent, et filii eorum non custodirent? Quare ad meritum patrum promittitur beatitudo filiorum? Quid enim ait, «Si custodierint filii tui, et filii eorum sedebunt in aeternum» (non ait, Si custodierint filii tui, sedebunt super sedem tuam; et si custodierint filii eorum, et ipsi sedebunt super sedem tuam: sed ait, «Si filii tui custodierint, et filii eorum sedebunt super sedem tuam»), nisi quia filios hic voluit intelligi fructus ipsorum? «Si filii tui,» inquit, «custodierint legem meam, et mandata mea haec quae docebo eos» servaverint filii tui; «et filii eorum sedebunt super sedem tuam:» id est, hic erit fructus ipsorum, ut sedeant super sedem tuam. Modo enim, fratres, omnes qui laboramus in Christo, omnes qui contremiscimus verba ipsius, qui quomodocumque conamur facere voluntatem ipsius, et ingemiscimus petentes ut adjuvet nos, quo impleamus quod jubet; numquid jam sedemus in illis sedibus beatitudinis, quae nobis promittuntur? Non: sed mandata tenentes speramus hoc futurum. Ipsa spes tanquam in filiis dicta est; quia hominis in hac vita viventis spes filii sunt, fructus filii sunt. Propterea et homines excusantes avaritiam suam, dicunt se filiis suis servare quod servant; et nolentes dare inopi, pietatis nomine se excusant, quia filii eorum spes eorum sunt. Omnes homines enim qui secundum hoc saeculum vivunt, spem suam dicunt, filios generare et relinquere. Ideo nomine filiorum spem ipsam posuit, et ait, «Si custodierint filii tui testamentum meum, et testimonia mea haec quae docebo illos; et filii eorum sedebunt in aeternum super sedem tuam:» id est, tales fructus habebunt, ut spes eos non fallat, ut illuc veniant quo sperant se venturos. Modo ergo tanquam patres sunt, homines spei futurae: cum autem adepti fuerint quod sperant, filii sunt; quia illud quod adipiscuntur, pepererunt et generaverunt in operibus suis. Et hoc illis servatur in posterum, quia et ipsa posteritas in filiis appellari solet.