Novissimus dies terribiliter venturus auditur eis qui securi esse bene vivendo nolunt, et male vivere diu volunt. Utiliter autem Deus latere voluit illum diem, ut semper sit paratum cor ad exspectandum quod esse venturum scit, et quando venturum sit nescit: Quia vero Dominus noster Jesus Christus magister nobis missus est, etiam Filium hominis dixit nescire illum diem 1Marc. XIII, 32, quia in magisterio ejus non erat ut per eum sciretur a nobis. Neque enim aliquid scit Pater quod Filius nescit: cum ipsa scientia Patris illa sit, quae sapientia ejus est: est autem sapientia ejus Filius ejus, Verbum ejus. Sed quia nobis scire non proderat, quod quidem ille noverat, qui nos docere venerat, non tamen hoc quod nobis nosse non proderat; non solum sicut magister aliquid docuit, sed sicut magister aliquid non docuit. Tanquam enim magister sciebat et docere quod proderat, et non docere quod oberat. Sic autem quodam genere locutionis nescire Filius dicitur quod non docet: id est, nescire dicitur quod nescire nos facit, quomodo quotidie loquimur, modo quodam locutionis, ut dixi. Laetum enim diem dicimus, quia laetos nos facit; et tristem diem, quia tristes nos facit; et frigus pigrum, quia pigros nos facit. Quomodo contra dicitur a Domino: Nunc cognovi. Dictum est Abrahae: Nunc cognovi quod timeas tu Deum 2Gen. XXII, 12 . Hoc Deus noverat et ante illam probationem. Nam illa probatio ideo facta est, ut nos nossemus quod Deus jam noverat, et propter nos docendos conscriberetur, quod ante documentum ille noverat: et fortasse et ipse Abraham nondum noverat quas vires haberet fides ejus: unusquisque enim se tentatione tanquam interrogatus agnoscit: sicut Petrus quas vires haberet fides ejus utique nesciebat, quando dixit Domino: Tecum sum usque ad mortem. Dominus autem qui noverat eum, praedixit ubi deficeret, praenuntians illi infirmitatem ejus, tanquam tacta vena cordis ejus 3Luc. XXII, 33, 34. Proinde Petrus, qui ante tentationem praesumpsit de se, in tentatione didicit se. Sic ergo non absurde sentimus et patrem nostrum Abraham cognovisse vires fidei suae, ubi jussus immolare unicum filium suum, non dubitavit nec trepidavit ei offerre qui dederat; quia quemadmodum nescivit unde daturus erat nondum natum, sic credidit posse reparare immolatum. Dixit ergo Deus, Nunc cognovi: quod intelligimus. Nunc cognoscere te feci: secundum locutiones quas commendavimus, Pigrum frigus, quod pigros faciat; et laetum diem, quod laetos faciat: sic cognoscens, quod cognoscentes faciat. Inde est illud: Tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat si diligitis eum 4Deut. XIII, 3 . Dabis enim profecto Domino Deo nostro. Deo summo, Deo vero magnam ignorantiam, quod utique sacrilegum esse intelliges, si sic acceperis, Tentat vos Dominus ut sciat, tanquam ipse de nostra tentatione concipiat scientiam, in quo erat ante ignorantia. Sed quid est, Tentat vos, ut sciat? Tentat vos, ut scire vos faciat. Accipite ergo a contrario regulam intelligentiae; et quemadmodum cum Deum auditis dicere, Cognovi, intelligitis, Cognoscere vos feci: sic et cum auditis de Filio hominis, id est de Christo dici quod illum diem nesciat, intelligite dici quod nescire faciat. Quid est autem, nescire faciat? Occultet, ut nesciatur quod nobis prodi non prodest. Hoc est quod dixi, magistrum bonum nosse quid prodat, nosse quid legat: sicut quaedam eum legimus distulisse. Unde intelligimus non omnia promenda esse, quae capere non possunt hi quibus promuntur. Dicit enim alibi: Multa habeo vobis dicere, sed non potestis illa portare modo 5Joan. XVI, 12 . Dicit et Apostolus: Non potui loqui vobis quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus, quasi parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam: neque enim poteratis; sed nec adhuc quidem potestis 6I Cor. III, 1, 2 . Quo proficit iste sermo? Ut quoniam diem novissimum scimus venturum, utiliter autem scimus venturum et utiliter ignoramus quando venturus sit, paratum cor habeamus bene vivendo; et non solum non timeamus venturum illum diem, sed et amemus. Dies quippe ille sicut infidelibus laborem auget, sic fidelibus finit. Quid autem horum duorum esse velis, antequam veniat, nunc est in potestate; cum venerit, non erit. Elige ergo cum tempus est: quia Deus quod misericorditer occultat, misericorditer differt.
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 1. Marc. XIII, 32
- 2. Gen. XXII, 12
- 3. Luc. XXII, 33, 34
- 4. Deut. XIII, 3
- 5. Joan. XVI, 12
- 6. I Cor. III, 1, 2