Psalmus iste est de quo Dominum nostrum Jesum Christum diabolus tentare ausus est. Audiamus ergo, ut possimus instructi resistere tentatori, non praesumentes in nobis, sed in ipso qui prior tentatus est, ne nos in tentatione vinceremur. Illi enim tentatio non erat necessaria: tentatio Christi, nostra doctrina est. Si autem attendamus quid responderit diabolo, ut hoc et nos respondeamus, quando similiter tentat; intramus per januam, sicut audistis lectionem Evangelii. Quid est enim intrare per januam? Intrare per Christum. Ipse enim dixit, «Ego sum janua» 1Joan. X, 7 . Quid est autem intrare per Christum? Imitari vias Christi. In quo imitaturi sumus vias Christi? numquid in ea magnificentia qua Deus erat in carne? aut ad hoc nos exhortatur, aut hoc a nobis exigit, ut talia miracula, qualia fecit ipse, faciamus? Aut vero Dominus noster Jesus Christus non et modo et semper cum Patre totum mundum gubernat? Et numquid vel ad hoc vocat hominem faciens eum imitatorem suum, ut cum illo gubernet coelum et terram, et omnia quae in eis sunt; aut ut sit et ipse creator, per quem fiant omnia, sicut per Christum facta sunt omnia? Neque ad ista opera te invitat Deus salvator Dominus noster Jesus Christus, quae fecit ab initio, de quibus scriptum est, «Omnia per ipsum facta sunt» 2Id. I, 3 , neque ad illa quae fecit in terra. Non hoc tibi dicit, Non eris discipulus meus, nisi ambulaveris super mare 3Matth. XIV, 25 , aut nisi suscitaveris mortuum quatriduanum 4Joan. XI, 38-44 , aut nisi oculos caeci nati aperueris 5Id. IX, 1-7 . Nec hoc. Quid est ergo intrare per januam? «Discite a me quia mitis sum et humilis corde» 6Matth. XI, 29 . Quod factus est propter te, hoc in eo debes attendere, ut imiteris. Miracula enim et nondum natus de Maria fecit: quis enim unquam fecit, nisi ipse de quo dictum est, «Qui facit mirabilia magna solus» 7Psal. LXXI, 18 ? In ipsius enim virtute, et antea qui fecerunt, potuerunt aliquid facere: in virtute Christi Elias mortuum suscitavit 8III Reg. XVII, 22 . Nisi forte major est Petrus quam Christus, quia Christus voce suscitavit aegrotantem 9Joan. V, 5-9 , Petrus autem cum transiret, umbra ipsius tangendi proferebantur aegroti 10Act. V, 15 . Potentior ergo Petrus quam Christus? Quis hoc dementissimus dixerit? Quare ergo tanta potentia in Petro? Quia Christus in Petro. Ideo dixit, «Omnes qui venerunt, fures sunt et latrones» 11Joan. X, 8 : id est, qui venerunt sua sponte, a me non sunt missi, qui venerunt sine me, in quibus ego non fui, quos ego non introduxi. Quotquot ergo miracula facta sunt, sive a praecedentibus, sive a consequentibus, idem ipse Dominus fecit, qui fecit et praesentia sua. Nec ad ipsa ergo miracula hortatur, quae ipse fecit et antequam esset homo: sed quo te hortatur? Ut imiteris quod non posset, nisi factus homo. Tolerare enim passiones numquid posset, nisi homo? Mori et crucifigi et humiliari non posset, nisi homo. Sic ergo et tu molestias hujus saeculi cum pateris, quas facit diabolus, sive aperte per homines, sive occulte sicut Job, sis fortis, sis tolerans in adjutorio Altissimi, sicut dicit iste psalmus: quia si recedas ab adjutorio Altissimi, te ipsum non valens adjuvare, cades.
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 1. Joan. X, 7
- 2. Id. I, 3
- 3. Matth. XIV, 25
- 4. Joan. XI, 38-44
- 5. Id. IX, 1-7
- 6. Matth. XI, 29
- 7. Psal. LXXI, 18
- 8. III Reg. XVII, 22
- 9. Joan. V, 5-9
- 10. Act. V, 15
- 11. Joan. X, 8