[vers. 6.] In sole posuit tabernaculum suum : Dominus autem ut adversus regna temporalium errorum belligeraret, non pacem, sed gladium missurus in terram 2Matth. X, 34, in tempore vel in manifestatione posuit tanquam militare habitaculum suum, hoc est dispensationem incarnationis suae. Et ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo: et ipse procedens de utero virginali, ubi Deus naturae humanae tanquam sponsus sponsae copulatus est. Exsultavit sicut gigas ad currendam viam: exsultavit sicut fortissimus, et caeteros homines incomparabili virtute praecedens, non ad habitandam, sed ad currendam viam. Non enim in via peccatorum stetit 3Psal. I, 1.