[vers. 32, 33.] Sed « generatio prava et amaricans, in omnibus his peccaverunt adhuc, et non crediderunt in mirabilibus ejus. Et defecerunt in vanitate dies eorum: » cum possent, si crederent, dies in veritate sine defectu habere apud eum cui dictum est: Anni tui non deficient 69Psal. CI, 28 . Defecerunt ergo in vanitate dies eorum, et anni eorum cum festinatione. Festinatur quippe tota vita mortalium, et quae videtur prolixior, vapor est aliquanto diuturnior.