[vers. 16.] Et quid sequitur? Si dicebam, narrabo sic: ecce generationem filiorum tuorum reprobavi. Ergo ne reprobaret, quid fecit? Et suscepi cognoscere. Suscepit cognoscere: Deus illi adsit, ut cognoscat. Interim, fratres, a magno lapsu revocatur, quando non se jam scientem praesumit, sed suscepit cognoscere quod nesciebat. Jam enim volebat quasi sciens videri, et praedicare nullam esse Deo curam de rebus humanis. Facta est enim ista iniquorum nequissima et impia doctrina. Sciatis, fratres, multos disputare, et dicere quia Deus res humanas non curat, quia casibus reguntur omnia, vel quia stellis subjectae sunt voluntates nostrae, quia unusquisque non pro meritis agitur, sed necessitate stellarum suarum: doctrina mala, doctrina impia! In haec iste ibat, cujus pene commoti sunt pedes, et cujus paulo minus effusi sunt gressus; in hunc ibat errorem: sed quia non concinebat generationi filiorum Dei, suscepit cognoscere; et damnavit scientiam in qua justis Dei non congruebat. Et quid dicat audiamus; quia suscepit cognoscere, et adjutus est, et didicit aliquid, et indicavit nobis. Et suscepi, inquit, cognoscere. Hoc labor est ante me. Vere magnus labor, cognoscere quomodo et Deus curet res humanas, et bene sit malis, et laborent boni! Magna vis quaestionis! ideo, Hoc labor est ante me. Quasi stat mihi in facie murus quidam: sed habes vocem psalmi, In Deo meo transgrediar murum 21Psal. XVII, 30 . Hoc labor est ante me.