[vers. 8.] Quid enim sequitur? Accedet homo, et cor altum; et exaltabitur Deus. Illi dixerunt: Quis nos videbit? Defecerunt scrutantes scrutationes, consilia mala. Accessit homo ad ipsa consilia, passus est se teneri ut homo. Non enim teneretur, nisi homo; aut videretur, nisi homo; aut caederetur, nisi homo; aut crucifigeretur aut moreretur nisi homo. Accessit ergo homo ad illas omnes passiones, quae in illo nihil valerent, nisi esset homo. Sed si ille non esset homo, non liberaretur homo. Accessit homo, et cor altum, id est cor secretum: objiciens aspectibus humanis hominem, servans intus Deum; celans formam Dei, in qua aequalis est Patri, et offerens formam servi, qua minor est Patre. Ipse enim dixit utrumque: sed aliud est ex forma Dei, aliud ex forma servi. Dixit ex forma Dei: Ego et Pater unum sumus 24Joan. X, 30 . Dixit ex forma servi, Quoniam Pater major me est 25Id. XIV, 28 . Unde ex forma Dei, Ego et Pater unum sumus? Quia cum in forma Dei esset constitutus, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Unde ex forma servi, Quoniam Pater major me est? Quia semetipsum exinanivit, formam servi accipiens 26Philipp. II, 6, 7 . Accessit ergo homo, et cor altum; et exaltatus est Deus. Occiditur homo, et exaltatur Deus. Quod enim occisus est, ex infirmitate humana fuit: quod resurrexit et ascendit, ex potestate divina 27II Cor. XIII, 4. Accedet homo, et cor altum, cor secretum, cor abditum; non ostendens quid nosset, non ostendens quid esset. Illi putantes hoc totum esse quod videbatur, occidunt hominem in corde alto, et exaltatur Deus in corde divino: potentia enim majestatis suae exaltatus est. Et quo ivit exaltatus? Unde non recessit humiliatus.
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 24. Joan. X, 30
- 25. Id. XIV, 28
- 26. Philipp. II, 6, 7
- 27. II Cor. XIII, 4