TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 9.] Verbum iniquum disposuerunt adversus me. Quale verbum iniquum? Ipsum caput attende: Occidamus eum, et nostra erit haereditas (Matth. XXI, 38) . Stulti! quomodo vestra erit haereditas? quia occidistis eum? Ecce et occidistis eum, et vestra non erit haereditas. Numquid qui dormit non adjiciet ut resurgat? Quando vos exsultastis occidisse eum, ille dormivit: dicit enim et in alio psalmo, Ego dormivi. Illi saevierunt, et occidere voluerunt: Ego dormivi. Nam si noluissem, nec dormissem. Ego dormivi: quia potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam 38Joan. X, 18 . Ego dormivi, et somnum cepi, et exsurrexi 39Psal. III, 6 . Saeviant ergo Judaei, terra tradatur in manus impii 40Job IX, 24, caro permittatur manibus persequentium, suspendant in ligno, clavis transfigant, laneca perfodiant: Numquid qui dormit non adjiciet ut resurgat? Utquid dormivit? Quia Adam forma erat futuri 41Rom. V, 14: et Adam dormivit, quando de latere ejus Eva facta est 42Gen. II, 21. Adam in figura Christi, Eva in figura Ecclesiae: unde est appellata mater vivorum. Quando fabricata est Eva? Dum dormiret Adam. Quando de latere Christi sacramenta Ecclesiae profluxerunt? Cum dormiret in cruce. Numquid qui dormit non adjiciet ut resurgat?

Notes

  1. 38. Joan. X, 18
  2. 39. Psal. III, 6
  3. 40. Job IX, 24
  4. 41. Rom. V, 14
  5. 42. Gen. II, 21