TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Attendamus ergo quid admoneamur; quia et illa facta figurae nostrae fuerunt, et haec dicta ut nos ipsos recognoscamus hortantur. Si enim gratiam Dei quae data est nobis firmo corde retinemus, nos sumus Israel semen Abrahae: nobis dicit Apostolus, «Ergo semen Abrahae estis» 4Galat. III, 29 . Quia sicut alio loco dicit, «Non in circumcisione, sed in praeputio deputata est Abrahae fides ad justitiam, et signum accepit circumcisionis, signaculum justitiae fidei, quae est in praeputio ut deputetur et illis ad justitiam; ut sit pater circumcisionis his qui non solum ex circumcisione sunt, sed et his qui sequuntur vestigia fidei, quae est in praeputio patris nostri Abrahae.» Non enim carnaliter circumcisae genti tantummodo factus est pater, cui dictum est, «Patrem multarum gentium posui te. Multarum» autem, non quarumdam, sed omnium 5Rom. IV, 9-17 ; quod aperte dicitur, cum ei dicitur: «Et benedicentur in te omnes gentes» 6Gen. XXII, 18 . Nullus itaque Christianorum se a nomine Israel arbitretur extraneum. Illis enim qui crediderunt ex Judaeis, in quorum numero principaliter Apostolos invenimus, in angulari lapide copulamur. Hinc ait Dominus alio loco: «Habeo alias oves quae non sunt de hoc ovili; oportet me et illas adducere, ut sit unus grex et unus pastor» 7Joan. X, 16 . Populus ergo christianus magis Israel, et ipse potius domus Jacob. Idem quippe Israel qui Jacob. Illa vero turba Judaeorum, quae merito perfidiae reprobata est, voluptate carnali vendidit primogenita sua, ut non ad Jacob, sed ad Esau potius pertineret. Scitis namque in hoc mysterio dictum esse, «Quia major serviet minori» 8Gen. XXV, 33, 23 .

Notes

  1. 4. Galat. III, 29
  2. 5. Rom. IV, 9-17
  3. 6. Gen. XXII, 18
  4. 7. Joan. X, 16
  5. 8. Gen. XXV, 33, 23