[vers. 2.] Memento congregationis tuae, quam possedisti ab initio. Numquid ista potest esse vox Gentium? numquid Gentes possedit ab initio? Sed possedit semen Abrahae, populum Israel etiam secundum carnem natum de Patriarchis, patribus nostris; quorum nos filii facti sumus, non veniendo de carne, sed imitando fidem. Illi autem a Deo possessi ab initio, quid eis contigit? Memento congregationis tuae, quam possedisti ab initio. Redemisti virgam haereditatis tuae. Ipsam congregationem tuam, virgum haereditatis tuae redemisti. Hanc ipsam congregationem dixit virgam haereditatis. Respiciamus ad factum primum, quando voluit possidere ipsam congregationem, liberans illam de Aegypto, quod signum dederit Moysi, cum diceret Moyses ei: Quod signum dabo, ut credant mihi quia tu me misisti? Et Deus ait ad illum: Quid in manu tua portas? Virgam. Projice illum in terram. Et dimisit virgam in terram, et facta est serpens; et expavit Moyses, et fugit Moyses ab eo. Et ait illi Dominus: Apprehende caudam ejus. Et apprehendit; et reversa est in statum suum, virga facta, sicut antea virga erat 20Exod. IV, 1-4 . Quid significat? non enim frustra factum est. Interrogemus Litteras Dei. Quid serpens persuasit homini? Mortem 21Gen. III, 4, 5. Ergo mors a serpente. Si mors a serpente, virga in serpente, Christus in morte. Ideo etiam cum a serpentibus in deserto morderentur et necarentur, praecepit Dominus Moysi, ut serpentem aeneum exaltaret in eremo, et admoneret populum, ut quisquis a serpente morsus esset, illum intueretur, et sanaretur 22Num. XXI, 8, et Joan. III, 14. Sic et fiebat; sic et homines a venenis, morsi a serpentibus, sanabantur intuendo serpentem. Sanari a serpente, magnum sacramentum! Quid est, intuendo serpentem sanari a serpente? Credendo in mortuum salvari a morte. Et tamen expavit et fugit Moyses. Quid est, ab illo serpente fugisse Moysen? Quid, fratres, nisi quod scimus in Evangelio factum? Mortuus est Christus, et expaverunt discipuli, et ab illa spe in qua fuerant recesserunt 23Luc. XXIV, 21. Sed quid dictum est? Apprehende caudam ejus. Quid est, caudam? Posteriora comprehende. Hoc significavit et illud: Posteriora mea videbis 24Exod. XXXIII, 23 . Primo factus serpens, sed cauda retenta facta virga; primo occisus, postea resurrexit. Est etiam in cauda serpentis finis saeculi; quia sic modo mortalitas Ecclesiae ambulat: alii eunt, alii veniunt per mortem tanquam per serpentem, quia a serpente mors seminata est; sed in fine saeculi, tanquam cauda, redimus ad manum Dei, et efficimur stabilitum regnum Dei, ut impleatur in nobis, Redemisti virgam haereditatis tuae. Sed quia Synagogae vox est; redempta autem virga haereditatis Dei magis apparet in Gentibus, occulta autem spes Judaeorum, vel eorum qui futuri sunt ut credant, vel eorum qui eo tempore crediderunt, quando misso Spiritu sancto, discipuli omnium gentium linguis locuti sunt 25Act. II, 4. Tunc enim aliquot millia de Judaeis ipsis Christi crucifixoribus crediderunt; et quia prope inventi erant, ita crediderunt, ut omnia quae habebant venderent, et pretia rerum suarum ante pedes Apostolorum ponerent 26Act. IV, 54. Quia ergo occultum erat hoc, magisque redemptio virgae Dei clara futura erat in Gentibus; explanat unde dicat quod dixit: Redemisti virgam haereditatis tuae. Hoc dixit non de Gentibus, in quibus manifestum est. Sed unde? Montem Sion. Adhuc et mons Sion potest aliter intelligi. Istum quem inhabitasti in ipso: ubi erat populus ante, ubi institutum templum, ubi celebrata sacrificia, ubi omnia illo tempore necessaria, Christum promittentia. Promissio, cum res redditur, jam fit superflua. Nam antequam reddatur quod promittitur, necessaria est ipsa promissio, ne promissum sibi obliviscatur cui promittitur, et non exspectando moriatur. Oportet ergo ut exspectet, ut cum venerit accipiat: ideo non debet deserere promissionem. Propter hoc non deserebantur figurae, ut veniente die, umbrae tollerentur: Montem Sion istum quem inhabitasti in ipso.
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 20. Exod. IV, 1-4
- 21. Gen. III, 4, 5
- 22. Num. XXI, 8, et Joan. III, 14
- 23. Luc. XXIV, 21
- 24. Exod. XXXIII, 23
- 25. Act. II, 4
- 26. Act. IV, 54