TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 27, 28.] Videamus, audiamus adhuc Dominum: Vota mea reddam coram timentibus eum. Quae sunt vota sua? Sacrificium quod obtulit Deo. Nostis quale sacrificium? Norunt fideles vota quae reddidit coram timentibus eum: nam sequitur, Edent pauperes, et saturabuntur. Beati pauperes, quia ideo edunt ut saturentur: edunt enim pauperes; qui autem divites sunt, non satiantur, quia non esuriunt. Comedent pauperes: inde erat piscator ille Petrus, inde erat alius piscator Joannes et Jacobus frater ipsius, inde erat etiam publicanus Matthaeus. De pauperibus ipsi erant, qui comederunt et saturati sunt, talia passi qualia manducaverunt. Coenam suam dedit, passionem suam dedit: ille saturatur, qui imitatur. Imitati sunt pauperes: ipsi enim sic passi sunt, ut Christi vestigia sequerentur. Edent pauperes. Sed quare pauperes? Et laudabunt Dominum qui requirunt eum. Divites se laudant, pauperes Dominum laudant. Quare sunt pauperes? Quia Dominum laudant, et Dominum quaerunt. Dominus est divitiae pauperum: ideo inanis est domus, ut cor plenum divitiis sit. Divites quaerant unde arcam impleant, pauperes quaerunt unde cor impleant: et cum impleverint, laudant Dominum qui requirunt eum. Et videte, fratres, qui vere pauperes sunt, cujus rei divites sint: quia non in arca, non in horreo, non in apotheca, Vivent corda eorum in saeculum saeculi.