[vers. 2.] Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me, nec jucundasti inimicos meos super me. Quos inimicos? Judaeos? In dedicatione fundamenti ipsam dedicationem intelligamus domus futurae. Quod enim dicitur modo ex persona fundamenti, tunc dicetur ex persona universae domus. Quos ergo inimicos? Judaeos, an potius diabolum et angelos ejus, qui confusi discesserunt, postquam Dominus resurrexit? Praepositus mortis doluit victam mortem. Et non jucundasti inimicos meos super me: quia teneri apud inferos non potui.