TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Ipsa repetitio, confirmatio est, ne te confessum esse poeniteat. Non enim alicui erudeli confessus es; non ultori, non insultatori: confitere securus. Audi aliam vocem psalmi adhortantem: Confitemini Domino, quoniam bonus est 8Psal. CV, 1, et CVI, 1 . Quid est, quoniam bonus est? Quid timetis confiteri? bonus est; ignoscit confitenti. Time confiteri judici homini, ne forte confessum puniat; Deo noli: fac confitendo propitium, quem negando non facis nescium. Confitebimur tibi, Deus; confitebimur, et securi jam invocabimus nomen tuum. Exhausimus corda nostra confessione; terruisti, mundasti. Confessio nos humiles facit, propinqua humilibus, qui recedis ab excelsis. Firmamentum autem esse sententiae in repetitione, multis Scripturarum locis docemur. Inde est quod Dominus ait, Amen amen 9Joan. I, 51 . Inde in aliquibus psalmis, Fiat, fiat 10Psal. LXXI, 19, et LXXXVIII, 53 : ad significationem rei sufficeret unum fiat; ad significationem firmitatis accessit alterum fiat. Rex Aegypti Pharao, nostis quod cum ibi jam esset Joseph propter pudicitiae amorem inclusus in carcere, vidit somnium idem Pharao notum omnibus nobis: a septem macris consumptas esse septem boves pingues; et rursus, a septem spicis exilibus consumptas esse septem fecundas. Et quid est interpretatus Joseph? Si meministis, non duo sunt ista somnia, sed visum unum. « Una est, » inquit, « interpretatio eorum: sed quod rursus vidisti, » ait, « ad confirmationem valet » 11Gen. XLI, 1-32. Haec dixi ut non putetis repetitionem in verbis sanctae linguae, quasi loquacitatis esse appetitum. Saepe ibi repetitio firmamenti habet vim. « Paratum cor meum, Deus, » inquit; « paratum cor meum » 12Psal. LVI, 8. Alio loco dicit: « Sustine Dominum, viriliter age; et confortetur cor tuum, et sustine Dominum » 13Psal. XXVI, 14. Innumerabilia talia sunt per omnes Scripturas. His sufficit commendasse nos vobis loquendi genus, quod observetis in omnibus similibus: modo ad rem advertite. Confitebimur tibi, inquit, et invocabimus. Dixi quare ante invocationem praecedit confessio: quia quem invocas, invitas. Venire autem non vult invocatus, si tu fueris elatus: elatus si fueris, confiteri non poteris; nec ea negas Deo quae nescit. Itaque confessio tua non illum docet, sed te mundat.

Notes

  1. 8. Psal. CV, 1, et CVI, 1
  2. 9. Joan. I, 51
  3. 10. Psal. LXXI, 19, et LXXXVIII, 53
  4. 11. Gen. XLI, 1-32
  5. 12. Psal. LVI, 8
  6. 13. Psal. XXVI, 14