TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Ad reliqua Psalmi nostra revertatur intentio, et nos ipsos agnoscamus in verbis Prophetae. Quoniam si nos inspexerimus in tempore tribulationis, gaudebimus in tempore retributionis. Commendaveram Charitati Vestrae, cum primas partes hujus psalmi exponerem, quod Christus loquatur; et quomodo sit accipiendus Christus totus cum capite et corpore, non tacueram: testimoniis etiam Scripturarum, quantum mihi videtur, satis idoneis luculentisque firmaveram; ita ut omnino dubitari non posset Christum esse caput et corpus, sponsum et sponsam, Filium Dei et Ecclesiam, Filium Dei factum filium hominis propter nos, ut filios hominum faceret filios Dei; atque ita essent duo in carne una in sacramento magno, qui agnoscuntur in Prophetis duo in voce una. Gratulatio superius expressa est ipsius dicentis: Respexisti humilitatem meam, salvam fecisti de necessitatibus animam meam, nec conclusisti me in manus inimici, statuisti in loco spatioso pedes meos: gratulatio est liberati hominis a tribulatione, liberatorum membrorum Christi ab afflictione et insidiis. Et rursus dicit: Miserere mei, Domine, quoniam tribulor. In tribulatione utique angustia est: quomodo ergo, Posuisti in spatioso pedes meos? Si adhuc tribulatur, quomodo sunt in spatioso pedes? An forte una quidem vox est, quia unum quidem corpus; sed in aliquibus membris spatium sentitur, in aliquibus angustia, id est, alii sentiunt facilitatem justitiae, alii laborant in tribulatione? Nam si non alia membra illud, alia illud paterentur, non diceret Apostolus: Si patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra; et si glorificatur unum membrum, congaudent omnia membra 43I Cor. XII, 26 . Aliquae Ecclesiae, verbi gratia, pacem habent; aliquae in tribulatione sunt: in istis quae pacem habent, in spatioso sunt pedes; illae quae in tribulatione sunt, angustias patiuntur: sed et istos contristat illorum tribulatio, et illos pax istorum consolatur. Sic est enim unum corpus, ut non sit discissio; non autem facit discissionem nisi dissensio. Charitas autem compagem facit, compages complectitur unitatem, unitas servat charitatem, charitas pervenit ad claritatem. Dicat ergo ex quibusdam membris: Miserere mei, Domine, quoniam tribulor; conturbatus est in ira oculus meus, anima mea et venter meus.

Notes

  1. 43. I Cor. XII, 26