[vers. 18.) Confitebor Domino secundum justitiam ejus. Non ista confessio peccatorum est: ille enim hoc dicit, qui superius verissime dicebat, Si est iniquitas in manibus meis; sed confessio justitiae Dei, qua ita loquimur: Vere, Domine, justus es, quando et justos sic protegis, ut per te ipsum eos illumines, et peccatores sic ordinas, ut non tua, sed sua malitia puniantur. Ista confessio ita Dominum laudat, ut nihil possint impiorum valere blasphemiae, qui volentes excusare facinora sua, nolunt suae culpae tribuere quod peccant, hoc est, nolunt suae culpae tribuere culpam suam. Itaque aut fortunam, aut fatum inveniunt quod accusent; aut diabolum, cui non consentire in potestate nostra esse voluit qui nos fecit; aut aliam naturam inducunt, quae non sit ex Deo, fluctuantes miseri et errantes, potius quam confitentes Deo, ut eis ignoscat. Non enim oportet ignosci, nisi dicenti: Peccavi. Qui ergo videt merita animarum sec ordinari a Deo, ut dum sua cuique tribuuntur, pulchritudo universitatis nulla ex parte violetur, in omnibus laudat Deum: et ista est non peccatorum, sed justorum confessio. Non enim peccatorum confessio est, dum dicit Dominus: Confiteor tibi, Domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus, et revelasti ea parvulis 59Matth. XI, 25 . Item in Ecclesiastico dicitur: Confitemini Domino in omnibus operibus ejus. Et haec dicetis in confessione, opera Domini universa quoniam bona valde 60Eccli. XXXIX, 19-21 . Quod in isto psalmo intelligi potest, si quisque pia mente, Domino adjuvante, distinguat inter justorum praemia et supplicia peccatorum, quemadmodum his duobus universa creatura, quam Deus a se conditam regit, mirifica et paucis cognita pulchritudine decoratur. Ita ergo ait, Confitebor Domino secundum justitiam ejus, tanquam ille qui viderit non factas tenebras a Deo, sed ordinatas tamen. Deus enim dixit: Fiat lux, et facta est lux 61Gen. I, 3 . Non dixit: Fiant tenebrae, et factae sunt tenebrae; et tamen ipsas ordinavit. Et ideo dicitur: Divisit Deus inter lucem et tenebras, et vocavit Deus lucem diem, et tenebras vocavit noctem 62Ibid., 4, 5 . Ista distinctio: aliud fecit, et ordinavit; aliud autem non fecit, sed tamen etiam hoc ordinavit. Jam vero tenebris significari peccata, et in propheta invenitur, qui dixit, Et tenebrae tuae tanquam meridies erunt 63Isai. LVIII, 10 , et in apostolo dicente, Qui odit fratrem suum, in tenebris est 64I Joan. II, 11 , et illud praecipue: Abjiciamus opera tenebrarum, et induamur arma lucis 65Rom. XIII, 12 . Non quod aliqua sit natura tenebrarum: omnis enim natura in quantum natura est, esse cogitur; esse autem, ad lucem pertinet; non esse, ad tenebras. Qui ergo deserit eum a quo factus est, et inclinatur in id unde factus est, id est in nihilum, in hoc peccato tenebratur; et tamen non penitus perit, sed in infimis ordinatur. Itaque postquam dixit, Confitebor Domino, ne peccatorum confessionem intelligeremus, subjicit ultimum: Et psallam nomini Domini altissimi. Psallere autem ad gaudium pertinet, poenitentia vero peccatorum, ad tristitiam.
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 59. Matth. XI, 25
- 60. Eccli. XXXIX, 19-21
- 61. Gen. I, 3
- 62. Ibid., 4, 5
- 63. Isai. LVIII, 10
- 64. I Joan. II, 11
- 65. Rom. XIII, 12