TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Verumtamen cogitaverunt honorem meum repellere. Omnes contra unum, an unus contra omnes; an omnes contra omnes, an unus contra unum? Interim cum dicit, Apponitis super hominem; tanquam super unum: et cum dicit, Interficite omnes; quasi omnes contra unum: sed tamen et omnes contra omnes, quia et Christiani omnes, sed in uno. Quid autem illi diversi errores inimici Christi, omnes tantum dicendi sunt? nonne et unus? Plane audeo et unum dicere: quia una civitas et una civitas, unus populus et unus populus, rex et rex. Quid est, una civitas et una civitas? Babylonia una; Jerusalem una. Quibuslibet aliis etiam mysticis nominibus appelletur, una tamen civitas et una civitas: illa rege diabolo; ista rege Christo. Intendo enim Evangelio quodam loco, et movet me, puto quod et vos. Posteaquam invitati sunt multi ad nuptias boni et mali, et impletae sunt nuptiae recumbentium; servi enim missi, ut praeceptum erat, invitaverunt et bonos et malos; et ingressus est rex inspicere recumbentes, et invenit hominem non habentem vestem nuptialem, et ait illi quod nostis: Amice, unde huc venisti, non habens vestem nuptialem? At ille obmutuit. Et jussit ei ligari manus et pedes, et projici eum in tenebras exteriores. Levatus est de convivio, et missus est in poenas nescio quis homo in tam magna turba recumbentium. Sed tamen Dominus volens ostendere unum illum hominem, unum corpus esse quod constat ex multis, ubi jussit eum projici foras, et mittit in debitas poenas, subjecit continuo: Multi enim sunt vocati, pauci vero electi 21Matth. XXII, 10-14 . Quid est hoc? Convocasti turbas, venit ingens multitudo; annuntiasti, locutus es, multiplicati sunt super numerum 22Psal. XXXIX, 6, impletae sunt nuptiae recumbentium; projectus est inde solus unus, et dicis, Multi enim sunt vocati, pauci vero electi. Cur non potius: Omnes vocati, multi electi, unus projectus? Si diceret, Multi enim sunt vocati, et plures electi, pauci vero reprobi; in paucis forte verisimilius intelligeremus unum illum. Nunc vero dicit quod unus inde projectus est, et subdit: Multi enim sunt vocati, pauci vero electi. Qui sunt electi, nisi qui remanserunt? Projecto uno, electi remanserunt. Quomodo, projecto uno de multis, pauci electi, nisi quia in illo uno multi? Omnes qui terrena sapiunt, omnes qui felicitatem terrenam Deo praeferunt, omnes qui sua quaerunt, non quae Jesu Christi 23Philipp. II, 21, ad unam illam civitatem pertinent, quae dicitur Babylonia mystice, et habet regem diabolum. Omnes autem qui ea quae sursum sunt sapiunt, qui coelestia meditantur, qui cum sollicitudine in saeculo vivunt ne Deum offendant, qui cavent peccare, quos peccantes non pudet confiteri, humiles, mites, sancti, justi, pii, boni; omnes ad unam civitatem pertinent, quae regem habet Christum. Illa enim in terra quasi major est tempore; non sublimitate, non honore. Civitas illa prior nata; civitas ista posterior nata. Illa enim incoepit a Cain; haec ab Abel. Haec duo corpora sub duobus regibus agentia, ad singulas civitates pertinentia, adversantur sibi usque in finem saeculi, donec fiat ex commixtione separatio, et alii ponantur ad dexteram, alii ad sinistram, dicaturque illis: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab exordio mundi; illis autem: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus 24Matth. XXV, 34, 41 . Christus enim hoc dicit: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab initio mundi. Rex civitatis suae, victor super omnia. Illis autem ad sinistram constitutis tanquam civitati iniquorum: Ite, inquit, in ignem aeternum. Numquid separat ab eis regem? Non: addidit enim, qui paratus est diabolo et angelis ejus.

Notes

  1. 21. Matth. XXII, 10-14
  2. 22. Psal. XXXIX, 6
  3. 23. Philipp. II, 21
  4. 24. Matth. XXV, 34, 41