TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers. 24.] Et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem.» Sed numquid viderant eam? Quodmodo ergo pro nihilo, quam non viderant, habuerunt, nisi quomodo sequitur: «Nec crediderunt in verbis ejus?» Profecto nisi terra illa significaret aliquid magnum, quae terra dicebatur fluens lac et mel 32Exod. III, 8 , per quod visibile sacramentum ad invisibilem gratiam regnumque coelorum duceret eos qui mirabilia ejus intelligebant; nullo modo isti culparentur, quia pro nihilo habuerunt illam terram, cujus temporale regnum etiam nos pro nihilo habere debemus, ut Jerusalem liberam matrem nostram, quae in coelis est 33Galat. IV, 26 , vere desiderabilem diligamus. Sed potius hic infidelitas merito redarguitur, quia in eo quod terram desiderabilem pro nihilo habuerunt, verbis Dei non crediderunt, per quaedam parva ducentis ad magna, et festinantes beari temporalibus rebus, quas secundum carnem sapiebant, «non sustinuerunt,» sicut supra dictum est, «consilium ejus.»

Notes

  1. 32. Exod. III, 8
  2. 33. Galat. IV, 26