TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 20-22.] Exaudiet me Deus, et humiliabit illos, qui est ante saecula. Illi enim praesumunt de nescio quo duce suo qui coepit heri: humiliabit illos qui est ante saecula. Quia etsi ex tempore Christus est de Maria virgine, ante saecula tamen in principio Verbum, et Verbum apud Deum, et Deus Verbum 58Joan. I, 1. Humiliabit illos qui est ante saecula. Non enim est illis commutatio: de illis dico, quibus non est commutatio. Noverat aliquos perseveraturos, et in perseveratione suae nequitiae morituros. Videmus enim eos, et non est illis commutatio: qui sic moriuntur in ipsa perversitate, in ipso schismate, non est illis commutatio. Humiliabit illos Deus, humiliabit illos in damnatione, quia erecti sunt in dissensione. Non est illis commutatio, quia non mutantur in melius, sed in pejus; nec cum hic sunt, nec in resurrectione. Omnes enim resurgemus, sed non omnes immutabimur 59I Cor. XV, 51. Quare? Quia non est illis commutatio, et non timuerunt Deum. Fratres mei, unum remedium est: timeant Deum, deserant Donatum. Dicis illi: Peris in haeresi, in schismate; necesse est ut Deus retribuat istis malis: venies in damnationem, noli tibi blandiri verbis tuis, non sequaris caecum ducem; caecus autem caecum ducens, simul in foveam cadunt 60Matth. XV, 14. Quid ad me, ait? quomodo vixi heri, sic et hodie; parentes mei quod fuerunt, hoc et ego. Non times Deum. Da timorem Dei: cogitet quia ista omnia vera sunt quae leguntur, quia est fides Christi quae falli non potest; quomodo in haeresi remanebit ad tantam evidentiam sanctae Catholicae, quam diffudit Deus per totum orbem terrarum; quam antequam diffunderet promisit, praenuntiavit, sic exhibuit ut promisit? Ergo caveant et observent qui non timent Deum. Extendit manum suam in retribuendo.

Notes

  1. 58. Joan. I, 1
  2. 59. I Cor. XV, 51
  3. 60. Matth. XV, 14