[vers. 8.] Ecce enim veritatem dilexisti: incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi. Veritatem dilexisti: id est, impunita peccata etiam eorum quibus ignoscis, non reliquisti. Veritatem dilexisti: sic misericordiam praerogasti, ut servares et veritatem. Ignoscis confitenti, ignoscis, sed seipsum punienti: ita servatur misericordia et veritas; misericordia, quia homo liberatur; veritas, quia peccatum punitur. Ecce enim veritatem dilexisti: incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi. Quae occulta? quae incerta? Quia Deus ignoscit et talibus. Nihil tam occultum, nihil tam incertum. Ad hoc incertum Ninivitae poenitentiam egerunt. Dixerunt enim, quamvis post minas prophetae, quamvis post illam vocem, Triduo, et Ninive subvertetur: dixerunt apud se, petendam esse misericordiam: dixerunt ita apud se disceptantes, Quis novit, si Deus flectat in melius sententiam suam, et miseretur? Incertum erat, cum dicitur, Quis novit. De incerto poenitentiam egerunt, certam misericordiam meruerunt: prostraverunt se in lacrymis, in jejuniis, in cilicio et in cinere prostraverunt se, gemuerunt, fleverunt, pepercit Deus 21Jon. III, 4-10. Stetit Ninive, an eversa est Ninive? Aliter quidem videtur hominibus, et aliter visum est Deo. Ego autem puto impletum fuisse quod propheta praedixerat. Respice quae fuit Ninive, et vide quia eversa est, eversa in malo, aedificata in bono: sicut eversus Saulus persecutor, aedificatus Paulus praedicator 22Act. IX, 4. Quis non diceret civitatem istam, in qua nunc sumus, feliciter eversam, si omnes illi insani, nugis suis desertis, ad ecclesiam compuncto corde concurrerent, Dei misericordiam de suis factis praeteritis invocarent? Nonne diceremus: Ubi est illa Carthago? Quia non est quod erat, eversa est: sed si est, quod non erat, aedificata est. Ita dicitur Jeremiae: Ecce dabo tibi eradicare, suffodere, evertere, disperdere, et rursus aedificare, et plantare 23Jerem. I, 10 . Inde est vox illa Domini: Ego percutiam, et ego sanabo 24Deut. XXXII, 39 . Percutit putredinem facinoris, sanat dolorem vulneris. Faciunt medici cum secant, percutiunt et sanant; armant se ut feriant, ferrum gestant et curare veniunt. Sed quia peccata magna erant Ninivitarum, dixerunt. Quis novit? Hoc incertum patefecerat Deus servo suo David. Cum enim dixisset, stante et arguente se Propheta, Peccavi: statim audivit a Propheta, id est a Spiritu Dei qui erat in Propheta, Dimissum est tibi peccatum tuum 25II Reg. XII, 13 . Incerta et occulta sapientiae suae manifestavit ei.
Notes
- 21. Jon. III, 4-10
- 22. Act. IX, 4
- 23. Jerem. I, 10
- 24. Deut. XXXII, 39
- 25. II Reg. XII, 13