TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quodammodo, fratres mei, animum Psalmi audistis. In hoc quod dixi, in hoc quod proposui, tota vestra suspendatur intentio; hinc vos nulla cogitatio avertat: contra praesumptionem dicitur Judaeorum, qui de justificationibus Legis sperabant sibi resurrectionem, et crucifixerunt Christum qui primus resurrexit, non membra resurrectura solos Judaeos habiturus, sed omnes qui in eum credidissent, id est omnes gentes. Inde coepit: Jubilate Deo. Qui? Omnis terra. Non ergo sola Judaea. Videte, fratres, quemadmodum commendetur universitas Ecclesiae toto orbe diffusae; et non solum dolete Judaeos qui gratiam istam Gentibus invidebant, sed plus haereticos plangite. Si enim dolendi sunt qui collecti non sunt, quanto amplius qui collecti divisi sunt? Jubilate Deo, omnis terra. Quid est, Jubilate? In vocem erumpite gaudiorum, si non potestis verborum. Non enim verbis jubilatur; sed solus gaudentium sonitus redditur, quasi parturientis et parientis cordis laetitiam in vocem rei conceptae, quae verbis explicari non possit. Jubilate Deo, omnis terra: nemo jubilet in parte. Nemo, inquam, jubilet in parte: omnis terra jubilet, Catholica jubilet. Catholica totum tenet: quicumque partem tenet, et a toto praecisus est, ululare vult, non jubilare. Jubilate Deo, omnis terra.