TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Audistis, fratres, admonitionem et petitionem nostram ex ore Apostoli, cum ejus modo Epistola legeretur. Ait enim: «Orationi instantes, vigilantes in illa; orantes simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium verbi ad loquendum mysterium ejus, ut manifestem illud, sicut oportet me loqui» 1Coloss. IV, 2-4 . Haec verba etiam mea deputare dignemini. Sunt enim in Scripturis sanctis profunda mysteria, quae ad hoc absconduntur, ne vilescant; ad hoc quaeruntur, ut exerceant; ad hoc aperiuntur, ut pascant. Psalmus quem modo cantavimus, in multis sententiis subobscurus est. Cum, adjuvante Domino, ea quae dicta sunt, erui et exponi coeperint, videbitis hoc vos audire quod jam noveratis. Sed ideo multipliciter dicta sunt, ut varietas locutionis fastidium tolleret veritatis.

Notes

  1. 1. Coloss. IV, 2-4