TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est, contempsit mundum. An forte quia timebat Dominum, inde erat felix, inde erat beatus, quia uxor ejus tanquam vinea fertilis erat in terra, et filii ejus circumdederant mensam ejus? Omnia ista perfecte habet, sed in corpore illius qui hic describitur: et quia sic ille intellexit, contempsit praesentia, ut acciperet futura. Noveritis autem, fratres, non eum passum mortem, quam alii martyres passi sunt. Confessus est enim, dilatus est ad tormenta; alio die inventum est corpus ejus exanime. Clauserant enim illi carcerem, sed corpori, non spiritui. Quem illic parabant torquere carnifices, absentem invenerunt, perdiderunt saevitiam suam. Jacebat exanimis, sine sensu illis, ne torqueretur; cum sensu apud Deum, ut coronaretur. Unde et iste felix, fratres, non tantum nomine, sed et praemio vitae aeternae, si ista dilexit?