[vers. 4.] Quoniam rectus est sermo Domini: quoniam rectus est sermo Domini, ad faciendos vos quod per vos fieri non potestis. Et omnia opera ejus in fide: ne quisquam se meritis operum pervenisse ad fidem putet, cum in ipsa fide sint omnia opera quae diligit Deus.