[vers. 2.] Intendat Charitas Vestra paululum textum et mysteria psalmi hujus; et curramus eum, quia in multis locis apertus est: ubi autem obscuritatis necessitas nos immorari coegerit, tolerabitis fructu discendi. Dixit injustus ut delinquat in semetipso: non est timor Dei ante oculos ejus. Non unum hominem, sed genus hominum iniquorum dicit, qui sibi adversantur, non intelligendo ut bene vivant; non quia non possunt, sed quia nolunt. Aliud est enim quando quisque conatur aliquid intelligere, et per infirmitatem carnis non potest, sicut dicit quodam loco Scriptura: Quia corpus quod corrumpitur aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem 1Sap. IX, 15 : aliud autem quando perniciosius agit adversum seipsum cor humanum, ut quod possit intelligere, si bona voluntas accederet, non intelligat, non quia difficile est, sed quia voluntas adversa est. Hoc autem fit dum amant peccata sua, et oderunt praecepta Dei. Sermo enim Dei adversarius tuus est, si tu amicus sis iniquitatis tuae: si autem tu adversarius sis iniquitatis tuae, sermo Dei amicus tuus est, et adversarius iniquitatis tuae. Si ergo odisti iniquitatem tuam, jungis te sermoni Dei; et critis duo adversus illam perimendam, tu et sermo Dei. Tu enim per te ex viribus tuis nihil potes: adjuvat te ille qui tibi sermonem misit, et vincitur iniquitas. Si tu illam odisti; et Deus dimisit, et eris liber: si autem ipsam diligas; contrarium est tibi intelligere quidquid contra illam dicitur. Fac hominem quaerere quomodo sit aequalis Filius Patri; credidit, quaerit intelligere, nondum potest. Magna enim res est, et vires majores desiderat ut possit capi; et est initium fidei quod custodit animam donec roboretur. Lacte nutritur ut perveniat ad habitudinem et firmitatem cibi solidioris; ut possit intelligere, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum 2Joan. I, 1 . Antequam hoc possit, nutritur in fide: et conatur intelligere, ut intelligat quantum Deus dederit. Numquid et hoc cum conatu intelligit: Quod tibi fieri non vis, alii ne feceris 3Tob. IV, 16 ; ut quia non vis pati iniquitatem; non facias iniquitatem; quia non vis pati dolum et insidias, non insidieris alteri? Hoc autem cum non vis intelligere, voluntati tuae tribuitur. Ideo dixit injustus, ut delinquat in semetipso: proposuit delinquere.