TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 19-21.] Non insultent mihi qui adversantur mihi inique: insultant enim mihi de palea mea. Qui oderunt me gratis: hoc est, quibus nihil nocui. Et annuentes oculis: hoc est, hypocritae simulati. Quoniam mihi quidem pacifice loquebantur. Quid est, annuentes oculis? Pronuntiantes vultu quod in corde non gestant. Et annuentes oculis qui sunt? Quoniam mihi quidem pacifice loquebantur: et super iram dolose cogitabant. Et dilataverunt in me os suum. Primo annuentes oculis, leones illi quaerentes rapere et devorare, primo blandientes pacifica loquebantur, et super iram dolose cogitabant. Quae pacifica loquebantur? Magister, scimus quia nullius personam accipis, et in veritate viam Dei doces: Licet dare tributum Caesari, an non licet? Mihi quidem pacifica loquebantur. Quid ergo? Eos tu non agnoscebas, et fallebant te oculis annuentes? Imo agnoscebat; ideo ait: Quid me tentatis, hypocritae 74Matth. XXII, 16-18 ? Postea dilataverunt in me os suum, clamantes: Crucifige, crucifige! Dixerunt: Euge, euge, viderunt oculi nostri. Hoc jam insultando, Euge, euge, Prophetiza nobis, Christe 75Id. XXVI, 68 . Quomodo simulata erat pax ipsorum, quando tentabant de nummo, sic jam insultatoria laus eorum. Dixerunt: Euge, euge, viderunt oculi nostri: id est, facta tua, mirabilia tua. Hic est Christus Si ipse est Christus, descendat de cruce, et credimus ei. Alios salvos fecit, seipsum salvum facere non potest 76Id. XXVII, 42 . Viderunt oculi nostri. Hoc est totum quod se jactabat, quod se Filium Dei dicebat 77Joan. XIX, 7. Dominus autem patiens haerebat in cruce: non potentiam perdiderat, sed sapientiam demonstrabat. Quid enim illi erat magnum de cruce descendere, qui potuit postea de sepulcro resurgere? Sed cessisse videretur insultantibus: et hoc oportebat, ut resurgens suis se ostenderet, et non illis, in magno sacramento; quia resurrectio ipsius vitam novam significabat, vita autem nova amicis nota est, non inimicis.

Notes

  1. 74. Matth. XXII, 16-18
  2. 75. Id. XXVI, 68
  3. 76. Id. XXVII, 42
  4. 77. Joan. XIX, 7