[«vers.» 23.] Et quomodo annuntiatur? «In conveniendo populos in unum, et regna, ut serviant Domino.» Unde hoc factum, nisi sanguine mortificatorum? unde hoc factum, nisi gemitibus compeditorum? Exauditi ergo sunt qui erant in pressura et humilitate; ut esset nostris temporibus Ecclesia in tanta gloria, quam videmus, ut jam regna quae persequebantur, ipsa serviant Domino.