[«vers.» 162.] Denique sequitur: «Exsultabo ego super eloquia tua, sicut qui invenit spolia multa.» Per ea verba vicit, a quibus formidavit. Victis enim spolia detrahuntur; sicut victus et spoliatus est ille de quo dicitur in Evangelio, «Nemo intrat in domum fortis, ut vasa ejus diripiat, nisi prius alligaverit fortem» 486Id. XII, 29 . Sed spolia multa inventa sunt, quando patientiam mirati martyrum, etiam qui persecuti sunt crediderunt; et qui regem nostrum detrimento militum ejus sunt damnificare moliti, ab illo sunt insuper acquisiti. Quisquis ergo a verbis Dei, ne in certamine vincatur formidat, super eadem verba victor exsultat.