TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 6.] Computruerunt et putuerunt livores mei. Jam qui livores habet, non est sanus. Adde quia ipsi livores computruerunt et putuerunt. Unde putuerunt? Quia computruerunt. Jam quomodo hoc explicetur in vita humana quis hoc non novit? Habeat aliquis sanum olfactum animae, sentit quomodo puteant peccata. Cui putori peccatorum contrarius erat odor ille, de quo dicit Apostolus: Christi bonus odor sumus Deo, in omni loco, iis qui salvi fiunt 23II Cor. II, 15 . Sed unde, nisi de spe? Unde, nisi de recordatione sabbati? Aliud enim plangimus in hac vita, aliud praesumimus in illa vita. Quod plangitur, putet: quod praesumitur, fragrat. Ergo nisi esset ille talis odor qui nos invitaret, nunquam sabbatum recordaremur. Sed quia habemus per Spiritum ipsum odorem, ut dicamus sponso nostro, Post odorem unguentorum tuorum curremus 24Cant. I, 3 ; avertimus a putoribus nostris olfactum, et convertentes nos ad ipsum aliquantum respiramus. Sed nisi ad nos oleant et mala nostra, nunquam istis gemitibus confitemur, Computruerunt et putuerunt livores mei. Unde? A facie insipientiae meae. Unde dixit superius, A facie peccatorum meorum: inde nunc, A facie insipientiae meae.

Notes

  1. 23. II Cor. II, 15
  2. 24. Cant. I, 3