TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers.» 11.] Denique ut placaretur mare, imo ut enervaretur rabies maris, quid in ipso mari fecisti? «Tu humiliasti sicut vulneratum superbum.» Est quidam superbus draco in mari, de quo alia Scriptura dicit, «Mandabo draconi ibi ut mordeat eum» 25Amos IX, 3 ; est draco de quo dicitur, «Draco hic quem finxisti ad illudendum ei» 26Psal. CIII, 26 : cujus caput contundit super aquam. «Tu,» inquit, «humiliasti sicut vulneratum superbum.» Humiliasti te, et humiliatus est superbus. Superbus enim per superbiam superbos tenebat: humiliatus est magnus, credens autem in eum factus est parvus. Dum nutritur parvus exemplo magni facti parvi, perdidit quod tenebat diabolus; quia superbus nonnisi superbos tenebat. Dato tanto humilitatis exemplo, didicerunt homines damnare superbiam suam, imitari humilitatem Dei. Ita ergo ille perdendo quos tenebat, etiam ipse humiliatus est; non correctus, sed prostratus. «Tu humiliasti sicut vulneratum superbum.» Humiliatus es, et humiliasti; vulneratus es, et vulnerasti: neque enim eum non vulneraret sanguis tuus, qui fusus est ut deleret chirographum peccatorum. Unde enim superbiebat, nisi quia cautionem contra nos tenebat? Hanc tu cautionem, hoc chirographum tuo sanguine delevisti 27Coloss. II, 14 : illum ergo vulnerasti, cui tot abstulisti. Vulneratum enim intelligas diabolum, non penetrata carne, quam non habet; sed percusso corde, ubi superbus est. «Et in brachio virtutis tuae dispersisti inimicos tuos.»

Notes

  1. 25. Amos IX, 3
  2. 26. Psal. CIII, 26
  3. 27. Coloss. II, 14