[vers. 7.] Deus contrivit dentes eorum in ore ipsorum. Quorum? Quibus indignatio est sicut similitudo serpentis, et aspidis obturantis aures suas, ne audiat vocem incantantium, et medicamenti medicati a sapiente. Quid illis fecit Dominus? Contrivit dentes eorum in ore ipsorum. Factum est; hoc primo factum est, et modo fit. Sed sufficeret, fratres mei, ut diceretur, Deus contrivit dentes eorum. Quare, in ore ipsorum? Nolebant audire legem, nolebant audire praecepta veritatis a Christo Pharisaei, similes serpenti illi et aspidi. Praeteritis enim suis peccatis delectabantur, et praesentem vitam nolebant amittere, id est gaudia terrena pro gaudiis aeternis. Unam aurem claudebant ex delectatione praeteritorum, alteram ex delectatione praesentium: ideo nolebant audire. Nam unde est illud: Si dimiserimus eum, venient Romani, et tollent nobis et locum et gentem 41Joan. XI, 48 ? Utique nolebant perdere locum, ad terram colliserant aurem suam; et ideo noluerunt audire verba illa medicata a sapiente. Dictum est de illis et quod avari erant et amatores pecuniae: et omnis vita eorum, etiam praeterita, descripta est a Domino in Evangelio. Qui legit diligenter Evangelium, invenit unde illi ambas aures obturabant. Intendat Charitas Vestra: Dominus quid fecit? Contrivit dentes eorum in ore ipsorum. Quid est, in ore ipsorum? Ut ore suo contra se pronuntiarent: coegit illos ore suo in se sententiam dicere. Calumniari volebant ei propter tributum: non dixit ille, Licet reddere tributum, aut, non licet reddere. Et volebat dentes eorum, quibus inhiabant ut morderent, conterere; sed in ore ipsorum volebat. Si diceret, Solvatur Caesari tributum; calumniarentur illi quod maledixisset genti Judaeorum, eam tributariam faciendo. Ex peccato enim tributum reddebant humiliati, sicut illis in Lege praedictum erat. Tenemus illum, aiunt, maledictorem gentis nostrae, si nos jusserit tributum persolvere: si autem dixerit, Nolite solvere, tenemus eum quod contradixerit nobis devotos esse Caesari. Talem bicipitem laqueum quasi capiendo Domino posuerunt. Sed ad quem venerant? Qui noverat conterere dentes eorum in ore ipsorum. Ostendite mihi nummum, inquit. Quid me tentatis, hypocritae? De tributo solvendo cogitatis? justitiam facere vultis? consilium justitiae quaeritis? Si vere justitiam loquimini, recta judicate, filii hominum. Nunc autem quia alia loquimini, alia judicatis, hypocritae estis: quid me tentatis? Nunc conteram dentes vestros in ore vestro: ostendite mihi nummum. Et demonstraverunt ei. Et ille non dicit, Caesaris est; sed interrogat, Cujus est? ut eorum dentes in ore ipsorum conterantur. Quaerente quippe illo cujus haberet imaginem et inscriptionem, illi Caesaris dixerunt. Jam nunc Dominus conteret dentes eorum in ore ipsorum. Jam respondistis, jam contriti sunt dentes vestri in ore vestro. Reddite Caesari quae Caesaris sunt, et Deo quae Dei sunt 42Matth. XXII, 17-21 . Quaerit Caesar imaginem suam; reddite: quaerit Deus imaginem suam; reddite. Non perdat ex vobis Caesar nummum suum: non perdat Deus in vobis nummum suum. Et illi non invenerunt quid responderent. Missi enim erant ut calumniarentur ei: et redierunt dicentes quod nemo possit ei respondere. Unde? Quia contriti erant dentes eorum in ore ipsorum.