TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Opportune autem non ex nostra, sed ex Dei dispensatione factum est, ut modo audiremus ex Evangelio, Quia lex per Moysen data est; Gratia et veritas per Jesum Christum facta est 10Joan. I, 17 . Si enim discernimus duo Testamenta, Vetus et Novum, non sunt eadem Sacramenta, nec eadem promissa: eadem tamen pleraque praecepta. Nam, Non occides, Non moechaberis, Non furaberis, Honora patrem et matrem, Non falsum testimonium dixeris, Non concupisces rem proximi tui, Non concupisces uxorem proximi tui 11Exod. XX, 12 17 , et nobis praeceptum est; et quisquis ea non observaverit, deviat, nec omnino dignus est qui accipere mereatur montem sanctum Dei, de quo dictum est: Quis habitabit in tabernaculo tuo; aut quis requiescet in monte sancto tuo 12Psal. XIV, 1 ? Innocens manibus, et mundo corde 13Psal. XXIII, 4 . Discussa ergo praecepta, aut omnia eadem inveniuntur, aut vix aliqua in Evangelio quae non dicta sint a Prophetis. Praecepta eadem; Sacramenta non eadem, promissa non eadem. Videamus quare praecepta eadem; quia secundum haec Deo servire debemus. Sacramenta non eadem, quia alia sunt Sacramenta dantia salutem, alia promittentia Salvatorem. Sacramenta Novi Testamenti dant salutem; Sacramenta Veteris Testamenti promiserunt Salvatorem. Cum ergo jam teneas promissa, quid quaeris promittentia, habens jam Salvatorem? Hoc dico, teneas promissa, non quod jam acceperimus vitam aeternam; sed quia jam venerit Christus, qui per Prophetas praenuntiabatur. Mutata sunt Sacramenta; facta sunt faciliora, pauciora, salubriora, feliciora. Promissa quare non eadem? Quia promissa est terra Chanaan, terra copiosa, fructuosa, affluens lacte et melle; promissum regnum temporale, promissa felicitas saeculi, promissa fecunditas filiorum, promissa subjectio inimicorum 14Exod. III, 8: haec omnia ad terrenam felicitatem pertinent. Sed quare ipsa primo promitti oportebat? Quia « non primo quod spirituale est, sed quod animale; postea, » inquit, « spirituale. Primus homo de terra terrenus; secundus homo de coelo coelestis: qualis terrenus, tales et terreni; et qualis coelestis, tales et coelestes. Sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem ejus qui de coelo est » 15I Cor. XV, 46-49. Ad imaginem terreni pertinet Vetus Testamentum; ad imaginem coelestis Novum Testamentum. Sed ne quisquam putaret ab alio factum esse hominem terrenum, ab alio coelestem; ideo Deus ostendens se esse utriusque creatorem, etiam utriusque Testamenti se esse voluit auctorem; ut et terrena promitteret in Vetere Testamento, et coelestia in Novo Testamento. Sed quamdiu prius homo terrenus es? quamdiu terrena sapis? Numquid quoniam puero dantur quaedam puerilia, ludicra quibus puerilis animus avocetur, propterea grandescenti non ei excutiuntur e manibus, ut aliquid jam utilius tractet, quod grandem decet? Verumtamen tu ipse dedisti filio tuo, et nuces parvulo, et codicem grandi. Non ergo, quia illa quasi ludicra puerorum Deus per Novum Testamentum excussit de manibus filiorum, ut aliquid utilius daret grandescentibus, propterea priora illa non ipse dedisse putandus est: ipse utrumque dedit. Sed Lex ipsa per Moysen data est; Gratia et veritas per Jesum Christum facta est 16Joan. I, 17 : gratia, quia impletur per charitatem quod per litteram jubebatur; veritas, quia redditur quod promittebatur. Hoc ergo intellexit Asaph iste. Denique omnia quae Judaeis promissa fuerant, ablata sunt. Ubi est regnum eorum? ubi templum? ubi unctio? ubi sacerdos? ubi jam apud illos Prophetae? Ex quo venit qui per Prophetas praedicabatur, in illa gente jam nihil horum est; jam perdidit terrena, et nondum quaerit coelestia.

Notes

  1. 10. Joan. I, 17
  2. 11. Exod. XX, 12 17
  3. 12. Psal. XIV, 1
  4. 13. Psal. XXIII, 4
  5. 14. Exod. III, 8
  6. 15. I Cor. XV, 46-49
  7. 16. Joan. I, 17