TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers.» 73.] Dominus Jesus in hoc psalmo per Prophetam, tanquam sibi, petivit intellectum dari a Deo corpori suo quod est Ecclesia, ad Dei mandata discenda. Cum ipso enim vita corporis ejus, hoc est populi ejus, abscondita est in Deo 277Coloss. III, 3 , et ipse in eodem corpore suo indigentiam patitur, et poscit quod membris suis est necessarium. «Manus tuae,» inquit, «fecerunt me, et plasmaverunt me; da mihi intellectum, ut discam mandata tua.» Quia tu, inquit, formasti, tu reforma; ut fiat in corpore Christi, quod ait Apostolus, «Reformamini in novitate sensus vestri» 278Rom. XII, 2 .

Notes

  1. 277. Coloss. III, 3
  2. 278. Rom. XII, 2