TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 7.] Odisti observantes vanitatem supervacue. Quis observat vanitatem? Qui timendo mori moritur: timendo enim mori mentitur, et moritur antequam moriatur, qui ideo mentiebatur ut viveret. Mentiri vis, ne moriaris: et mentiris, et moreris; et cum vitas unam mortem quam differre poteris, auferre non poteris, incidis in duas, ut prius in anima, postea in corpore moriaris. Unde hoc, nisi observando vanitatem? Quia dulcis est tibi transiens dies, quia dulcia sunt tibi transvolantia tempora, unde nihil tenes, et insuper tu teneris. Odisti observantes vanitatem supervacue. Ego autem, qui non observo vanitatem, in Domino speravi. Speras in pecunia, observas vanitatem: speras in honore et sublimitate aliqua potestatis humanae, observas vanitatem: speras in aliquo amico potente, observas vanitatem. In his omnibus cum speras, aut tu exspiras, et ea hic dimittis; aut cum vivis, omnia pereunt, et in spe tua deficis. Hanc vanitatem commemorat Isaias dicens: Omnis caro fenum, et omnis gloria ejus quasi flos feni: aruit fenum, et flos ejus decidit; verbum autem Domini manet in aeternum 38Isai. XL, 68 . Ego autem, non quomodo illi qui sperant in vanitate, et qui observant vanitatem; sed in Domino speravi, qui non est vanitas.

Notes

  1. 38. Isai. XL, 68