TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Et quia in istis terrenis habitationibus, diversis deliciis et voluptatibus homines oblectantur, et unusquisque in ea vult domo habitare, ubi non habeat quod offendat animum, et habeat multa quae delectent; si autem subtrahantur ea quae delectabant, vult homo undecumque migrare: interrogemus quasi curiosius, et dicat iste, quid nos ipsi, quid acturus est in illa domo, ubi cupit et optat, desiderat et hoc unum petit a Domino, habitare in ea omnes dies vitae suae. Quid ibi agis, quaeso te? quid est quod desideras? Audi quid: Ut contempler delectationem Domini. Ecce quod amo, ecce quare volo habitare in domo Domini per omnes dies vitae meae. Habet ibi magnum spectaculum, delectationem ipsius Domini contemplari. Vult finita nocte sua haerere in luce ipsius. Tunc enim erit mane nostrum nocte transacta: unde alio loco psalmus dicit: Mane astabo tibi, et contemplabor 15Psal. V, 5 . Modo ideo non contemplor, quia cecidi: tunc astabo, et contemplabor. Haec vox humana est. Cecidit enim homo, et non mitteretur qui erigeret, nisi cecidissemus. Nos cecidimus, ille descendit. Ille ascendit, nos levamur: quia nemo ascendit, nisi qui descendit 16Joan. III, 13. Qui ruit, levatur; qui descendit, ascendit. Et non ideo desperemus, quia ille solus ascendit. Levat enim nos, ad quos cadentes descendit: et stabimus, et contemplabimur, et magna delectatione perfruemur. Ecce dixi hoc, et exclamastis desiderio cujusdam speciei nondum visae. Excedat cor vestrum omnia usitata, et excedat intentio universas cogitationes vestras solemnes ex carne, eductas a sensibus carnis, et imaginantes nescio quae phantasmata. Totum ab animo rejicite, quidquid occurrerit negate: cognoscite infirmitatem cordis vestri, et quia vel occurrit quod cogitare possetis, dicite: Non est illud; non enim si illud esset, mihi jam occurrisset. Ita desiderabitis quoddam bonum. Quale bonum? Omnis boni bonum, unde omne bonum, bonum cui non additur quid sit ipsum bonum. Dicitur enim bonus homo, et bonus ager, et bona domus, et bonum animal, et bona arbor, et bonum corpus, et bona anima: adjunxisti, quoties dixisti, Bonum. Est bonum simplex, ipsum bonum quo cuncta sunt bona, ipsum bonum ex quo cuncta sunt bona: ipsa est delectatio Domini; hanc contemplabimur. Jam videte, fratres, si nos delectant bona ista quae appellantur bona, si nos delectant bona quae non sunt per se bona (omnia enim mutabilia non sunt per se bona), qualis erit contemplatio incommutabilis boni, aeterni, semper eodem modo manentis? Quandoquidem ista quae dicuntur bona, nullo pacto nos delectarent, nisi essent bona; nec alio pacto essent bona, nisi ab illo essent qui simpliciter bonus est.

Notes

  1. 15. Psal. V, 5
  2. 16. Joan. III, 13