[«vers.» 5.] Sequitur autem: «Et posuerunt adversum me mala pro bonis.» Et quasi quaereremus, Quae mala? pro quibus bonis? «Et odium,» inquit, «pro dilectione mea.» Hic est omnis et magnus reatus illorum. Nam quid nocere potuerunt persequentes, voluntate, non necessitate morientem? Sed ipsum odium est crimen maximum persequentis, quamvis sit voluntaria poena patientis. Satis autem exposuit quemadmodum supra dixerit, «Pro eo ut me diligerent,» quia dilectionem non utcumque, sed dilectioni ejus debebant; cum hic addidit, «pro dilectione mea.» Hanc dilectionem in Evangelio commemorat, ubi dicit: «Jerusalem, Jerusalem, quoties volui colligere filios tuos, tanquam gallina pullos suos sub alas suas et noluisti» 23Matth. XXIII, 27 .