Et quomodo, erudisti? Dic ipsam eruditionem, o Idithun, quomodo eruditus es? Et tabescere fecisti sicut araneam animam meam. Haec est eruditio. Quid tabidius aranea? Animal ipsum dico. Quanquam et ipsis telis aranearum quid tabidius? Attende et ipsum animal quam tabidum est. Pone supra leviter digitum, ruina est: nihil omnino tabidius. Talem fecisti animam meam, inquit, erudiendo me pro iniquitate. Quando eruditio infirmum fecit, quaedam fortitudo erat vitium. Video quosdam praevolasse, et intellexisse: sed a celerioribus non sunt deserendi tardiores, ut pariter viam sermonis carpant. Hoc dixi, hoc intelligite: Si eruditio justi Dei hanc infirmitatem fecit, fortitudo quaedam erat vitium. Fortitudine quadam displicuit homo, ut erudiretur infirmitate: quia superbia quadam displicuit, ut erudiretur humilitate. Fortes se esse dicunt omnes superbi. Ideo vicerunt multi ab oriente et occidente venientes, ut recumbant cum Abraham et Isaac et Jacob in regno coelorum: quare vicerunt? Quia fortes esse noluerunt. Quid est, fortes esse noluerunt? De se praesumere timuerunt: justitiam suam non constituerunt, ut justitiae Dei subjicerentur 58Rom. X, 3. Denique quando dixit Dominus hoc, Multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham et Isaac et Jacob in regno coelorum , filii autem regni, id est Judaei ignorantes justitiam Dei, et suam volentes statuere, ibunt in tenebras exteriores; recordamini fidem illam Centurionis unius ex populo gentium, ita in se infirmi, ita non fortis ut diceret: Non sum dignus ut sub tectum meum intres. Non erat dignus qui Christum domo reciperet, et jam corde receperat. Etenim magister ille humilitatis, Filius hominis jam invenerat in ejus pectore ubi caput reclinaret. Ad hoc verbum Centurionis Dominus respiciens, ad sequentes se dixit: Amen dico vobis, in nullo inveni tantam fidem in Israel 59Matth. VIII, 8-12 . Hunc infirmum invenit, Israelitas fortes invenit, ut inter utrosque diceret: Non est opus medicus sanis, sed male habentibus 60Id. IX, 12 . Propter hoc ergo, id est propter hanc humilitatem, Multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham et Isaac et Jacob in regno coelorum; filii autem regni ibunt in tenebras exteriores. Ecce mortales estis, ecce carnem putrescentem portatis, et sicut unus ex principibus cadetis: sicut homines moriemini 61Psal. LXXXI, 7, et cadetis sicut diabolus. Quid vobis prodest medicina mortalitatis? Superbus diabolus, tanquam angelus non habens carnem mortalem: tu autem qui accepisti mortalem carnem, et nec hoc tibi prodest, ut tanta infirmitate humilieris, sicut unus ex principibus cades. Ipsa est ergo gratia beneficii Dei prima, redigere nos ad confessionem infirmitatis, ut quidquid boni possumus, quidquid potentes sumus, in illo simus: ut qui gloriatur, in Domino glorietur 62I Cor. I, 31. Quando infirmor, inquit, tunc potens sum 63II Cor. XII, 10 . Pro iniquitate erudisti hominem: et tabescere fecisti sicut araneam animam meam.
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 58. Rom. X, 3
- 59. Matth. VIII, 8-12
- 60. Id. IX, 12
- 61. Psal. LXXXI, 7
- 62. I Cor. I, 31
- 63. II Cor. XII, 10