TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers. 165.] Pax multa,» inquit, «diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.» Utrum ipsa lex diligentibus se scandalum non est, an diligentibus eam nullum est undecumque scandalum? Sed utrumque recte intelligitur. Qui enim diligit Dei legem, etiam quod in ea non intelligit honorat; et quod ei sonare videtur absurde, se potius non intelligere, et aliquid magnum latere ibi judicat: ideo lex Dei non est ei scandalum. Ut autem nullum scandalum omnino patiatur, non sic homines sanctae cujusque professionis attendat, ut fides ejus ex eorum moribus pendeat; ne aliquibus cadentibus quos pro magno habebat, ipse scandalo pereat: sed ipsam Dei legem diligat, et erit ei pax multa, nullumque scandalum. Securus enim diligit eam, in qua etiamsi multi peccant, peccare ipsa non novit.