TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 15.] Videamus ergo reliqua. Fratres, obsecro, intendite: cum magna voluptate audiuntur, quia audita etiam in orbe terrarum cognoscuntur. Haec quando dicebantur, non fuerunt; quia tunc promittebantur, non reddebantur: nunc vero qua voluptate afficimur, cum ea quae praedicta legimus in libro, compleri videmus in mundo! Videamus quid fecerit, quem jam intelligit Asaph, quod operatus est salutem in medio terrae. Tu disrupisti fontes et torrentes: ut manarent liquorem sapientiae, ut manarent divitias fidei, ut irrigarent salsitatem Gentium, ut omnes infideles in fide dulcedinem sua irrigatione converterent. Disrupisti fontes et torrentes. Forte discretum est; forte unum est, quia fontes tam largi fuerunt ut flumina facerent. Tu disrupisti fontes et torrentes. Si autem ad discretionem: in aliis fit verbum Dei fons aquae salientis in vitam aeternam 50Joan. IV, 14 ; alii autem audientes verbum, et non sic habentes ut bene vivant, tamen non tacentes lingua, torrentes fiunt. Torrentes enim dicuntur proprie, qui non sunt perennes: nam aliquando et translate dicitur torrens pro fluvio; sicut dictum est: Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente deliciarum tuarum potabis eos 51Psal. XXXV, 9 : non enim ille torrens aliquando siccabitur. Sed torrentes proprie dicuntur fluvii qui aestate deficiunt, aquis autem hiemalibus inundantur et currunt. Vides ergo hominem bene fidelem, perseveraturum usque in finem, non relicturum Deum in omni tentatione; pro veritate, non pro falsitate et errore, omnes molestias sustinentem: hic unde sic viget, nisi quia verbum factum est in eo fons aquae salientis in vitam aeternam? Alius autem accipit verbum; praedicat, non tacet, currit: sed aestas probat fontem aut torrentem. Tamen ex utroque rigetur terra, ab eo qui operatus est salutem in medio terrae; exundent fontes, currant torrentes: Tu disrupisti fontes et torrentes.

Notes

  1. 50. Joan. IV, 14
  2. 51. Psal. XXXV, 9