[vers. 4.] Quid est quod prospicientes agnoscimus? Quid est quod prospiciens Deus agnoscit? quid, quia hic donat, agnoscit? Audi quid: Quia omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Quae igitur illa alia quaestio est, nisi quam paulo ante commemoravi? Si non est qui faciat bonum, non est usque ad unum, nemo restat qui gemat inter malos. Exspecta, inquit Dominus; noli cito ferre sententiam: donavi hominibus bene facere, sed ex me, inquit, non ex se; ex se enim mali sunt: filii hominum sunt, quando male faciunt; quando bene, filii mei. Hoc enim facit Deus, ex filiis hominum filios Dei: quia ex Filio Dei fecit filium hominis. Videte quae sit illa participatio: promissa est nobis participatio divinitatis; mentitur qui promisit, si non est prior factus particeps mortalitatis. Filius enim Dei particeps mortalitatis effectus est, ut mortalis homo fiat particeps divinitatis. Qui tibi promisit communicandum tecum bonum suum, prius tecum communicavit malum tuum: qui tibi promisit divinitatem, ostendit in te charitatem. Ergo tolle quod homines filii Dei sunt, remanet quod filii hominum sunt: Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.