Ecce labia mea non prohibebo, Domine, tu cognovisti: ne credat corde, et prae timore labia prohibeat annuntiare quod credidit. Sunt enim christiani, habent fidem in corde, et inter paganos amaros, misere urbanos, sordidos, infideles, ineptos, insultatores, si exagitari coeperint, quia christiani sunt; habent in corde fidem, et timent confiteri per labia, prohibent labia sua sonare quod norunt, sonare quod intus habent. Sed reprehendit hos Dominus, Qui me confusus fuerit coram hominibus, confundar de illo coram Patre meo 44Marc. VIII, 38 , id est, non eum cognoscam: quia erubuit me confiteri coram hominibus, non eum confitebor coram Patre meo. Dicant ergo labia quod habet cor: hoc contra timorem. Habeat cor quod dicunt labia: hoc contra simulationem. Aliquando enim timor est, et non audes dicere quod nosti, quod credis: aliquando simulatio est, dicis, et non habes in corde. Consentiant labia tua cordi tuo. Quaerens pacem a Deo, tibi ipse esto pacatus: non sit inter os tuum et cor tuum mala rixa. Ecce labia mea non prohibebo, Domine, tu cognovisti. Quomodo ille? quid cognovit Dominus? Intus in corde, ubi non videt homo. Ideo et ille, Credidi, inquit. Ecce cor habet, jam habet quod videat Deus: non prohibeat labia sua. Non prohibet. Quid enim dicit? Propter quod locutus sum. Et quia locutus est quod credidit, quaerens quid retribuat Domino pro omnibus quae retribuit ei, adjungit: Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo. Non exhorruit Dominum dicentem: Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum 45Matth. XX, 22 ? Confitetur enim per labia quod habebat in corde, pervenit ad passionem. Et quia pervenit ad passionem, hostis quid nocuit? Nempe pretiosa in conspectu Domini mors justorum ejus 46Psal. CXV, 10-15 . Mortes in quas Pagani saevierunt, in illis hodie reficimur. Natalem martyrum celebramus, exempla martyrum nobis proponimus, attendimus fidem, quomodo inventi, quomodo attracti, quomodo steterunt ante judices. In Ecclesia catholica nihil habentes simulationis, compaginati junctura unitatis, confessi sunt Christum: caput quod praecesserat, sicut membra, sequi concupierunt. Sed qui concupierunt? In tormentis patientes, in confessione fideles, in sermone veraces. Jaculabantur enim in ora interrogantium se sagittas Dei, et vulnerabant ad iram; multos vulneraverunt et ad salutem. Haec omnia proponimus nobis, et intuemur illa, et optamus imitari. Haec sunt spectacula christiana, haec videt desuper Deus, ad haec hortatur, ad haec adjuvat; his certaminibus praemia proponit et donat. Ecce labia mea non prohibebo. Vide ne timeas, et prohibeas labia tua. Domine, tu cognovisti: quia est et in corde quod sonat et in labiis.