[«vers.» 164.] Ita plane facit iste, qui dicit, «Septies in die laudavi te, super judicia justitiae tuae. Septies in die» quod ait, significat Semper. Solet esse quippe iste numerus universitatis indicium: propter quod sex diebus divinae operationis, septimus adjectus est quietis 490Gen. II, 2 ; et per septem dies currentes et recurrentes, tempora universa volvuntur. Nec ob aliud dictum est, «Septies cadet» «justus, et resurget:» id est, non perit justus, modis omnibus humiliatus, sed non praevaricatus, alioquin non erit justus. Nam pro omni genere tribulationis, qua in conspectu hominum dejicitur, positum est, «septies cadit;» et pro eo quod ex ipsis omnibus tribulationibus proficit, positum est, «resurget.» Satis illustrat in eo libro consequens sententia praecedentem: ibi enim sequitur, «Impii autem infirmabuntur in malis» 491Prov. XXIV, 16 . Hoc est itaque justo septies cadere et resurgere, in omnibus malis non infirmari. Merito igitur septies in die laudavit Ecclesia Deum super judicia justitiae ipsius; quia cum tempus esset ut judicium inciperet a domo Domini 492I Petr. IV, 17 , in omnibus tribulationibus suis non infirmata, sed coronis martyrum glorificata est.