[«vers. 4.] Quia defecerunt sicut fumus dies mei.» O dies! si dies: ubi enim dies auditur, lux intelligitur. «Sed defecerunt sicut fumus dies mei. Dies mei,» tempora mea: unde «sicut fumus,» nisi propter elationem superbiae? Tales dies dignus fuit accipere superbus Adam, unde carnem Christus accepit. Ergo in Adam Christus, et Adam in Christo. Liberavit profecto et a diebus fumi, qui dignatus est habere vocem dierum fumi. «Quia defecerunt sicut fumus dies mei.» Videte fumum superbiae similem, ascendentem, tumescentem, vanescentem: merito ergo deficientem, non utique permanentem. «Quia defecerunt sicut fumus dies mei; et ossa mea sicut in frixorio confrixa sunt.» Et ipsa ossa mea, et ipsa fortitudo mea, non sine tribulatione, non sine ustione. Ossa corporis Christi, fortitudo corporis Christi, ubi major quam in sanctis Apostolis? Et tamen vide ossa frigi: «Quis scandalizatur, et non ego uror» 23II Cor. XI, 29 ? Fortes sunt, fideles, boni intellectores et praedicatores verbi, viventes ut loquuntur, loquentes ut audiunt: fortes plane sunt, sed omnes qui scandala patiuntur, frixorium ipsorum sunt. Est enim ibi charitas, et magis in ossibus. Interiora sunt ossa omnibus carnibus, et portant omnes carnes. Verum si quisquam patiatur aliquod scandalum, et in anima periclitetur; tantum os frigitur, quantum amat. Desit amor, nemo frigitur: adsit charitas, et si membrum compatitur, patiente uno membro; quomodo friguntur qui portant universa membra? «Ossa mea sicut in frixorio confrixa sunt.»