[«vers. 2.] Voce mea ad Dominum clamavi.» Sufficeret, «Voce ad Dominum clamavi;» forte non frustra additum est, «mea.» Multi enim clamant ad Dominum, non voce sua, sed voce corporis sui. Homo ergo interior, in quo coepit habitare Christus per fidem 7Ephes. III, 17 , voce sua, non in strepitu labiorum, sed in affectu cordis clamet ad Dominum. Non ubi homo audit, ibi Deus audit: nisi voce pulmonum et laterum et linguae clames, homo te non audit; cogitatio tua clamor est ad Dominum. «Voce mea ad Dominum clamavi; voce mea ad Dominum deprecatus sum.» Quod dixit, «clamavi;» exposuit, cum dixit, «deprecatus sum.» Clamant enim ad Dominum et qui blasphemant. In superiori versu clamorem posuit, in sequenti clamorem exposuit. Quasi exigeretur, Quo clamore clamasti ad Dominum? «Ad Dominum,» inquit, «deprecatus sum:» clamor meus, deprecatio mea; non convicium, non murmur, non blasphemia.