TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 9.] Nec conclusisti me in manus inimici: non vicini tui, non compossessoris tui, non ejus cum quo militasti et eum laesisti, aut forte in tua civitate injuriam ei fecisti; isti enim tales sunt pro quibus orare debemus. Alium habemus inimicum, diabolum, serpentem antiquum. Omnes morientes, si bene moriamur, ab ejus manibus liberamur. Quicumque enim male moriuntur in suis iniquitatibus, in ejus manus concluduntur, ut cum illo in fine damnentur. Liberat ergo nos Dominus Deus noster de manu inimici nostri: ille enim nos per cupiditates nostras vult capere. Cupiditates autem nostrae quando validae sunt, et quando eis servimus, necessitates vocantur. Liberante autem Deo animam nostram de necessitatibus nostris, quid erit quod in nobis teneat inimicus, ut concludamur in manus ejus?