Quae autem domus Dei, et ipsa civitas. Domus enim Dei, populus Dei; quia domus Dei, templum Dei. Et quid dicit Apostolus? «Templum enim Dei sanctum» «est, quod estis vos» 7I Cor. III, 17 . Omnes autem fideles, quae est domus Dei, non solum qui modo sunt, sed et qui ante nos fuerunt et jam dormierunt, et qui post nos futuri sunt, adhuc qui nasci habent in rebus humanis usque in finem saeculi, congregati in unum fideles innumerabiles, sed Domino numerati, de quibus dicit Apostolus, «Novit Dominus qui sunt ejus» 8II Tim. II, 19 ; grana illa quae modo gemunt inter paleas, quae massam unam factura sunt, quando area in fine fuerit ventilata 9Matth. III, 12 : omnis ergo numerus fidelium sanctorum, ex hominibus commutandorum ut fiant aequales Angelis Dei, adjuncti etiam ipsi Angelis, qui modo non peregrinantur, sed exspectant nos quando a peregrinatione redeamus; omnes simul unam domum Dei faciunt, et unam civitatem. Ipsa est Jerusalem. Habet custodes: quomodo habet aedificantes, laborantes ut aedificetur; sic habet et custodientes. Nam ad custodiam pertinet quod dicit Apostolus: «Timeo ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua, sic et vestrae mentes corrumpantur a castitate quae est in Christo» 10II Cor. XI, 3 . Custodiebat, custos erat; vigilabat, quantum poterat, super eos quibus praeerat. Et episcopi hoc faciunt. Nam ideo altior locus positus est episcopis, ut ipsi superintendant, et tanquam custodiant populum. Nam et graece quod dicitur episcopus, hoc latine superintentor interpretatur; quia superintendit, quia desuper videt. Quomodo enim vinitori altior fit locus ad custodiendam vineam, sic et episcopis altior locus factus est. Et de isto alto loco periculosa redditur ratio, nisi eo corde stemus hic, ut humilitate sub pedibus vestris simus, et pro vobis oremus, ut qui novit mentes vestras ipse custodiat. Quia nos intrantes vos et exeuntes possumus videre; usque adeo autem non videmus quid cogitetis in cordibus vestris, ut neque quid agatis in domibus vestris videre possimus. Quomodo ergo custodimus? Quomodo homines; quantum possumus, quantum accepimus. Et quia nos sicut homines custodimus, et perfecte custodire non possumus, ideo sine custode remanebitis? Absit. Nam ubi est ille de quo dicitur, «Nisi Dominus custodierit civitatem, in vanum laboravit qui custodit eam?» Laboramus in custodiendo, sed vanus est labor noster, nisi ille custodiat qui videt cogitationes vestras. Custodit ille cum vigilatis, custodit et cum dormieritis. Ille enim dormivit in cruce semel, et surrexit; jam non dormit. Estote Israel; quia non dormit, neque dormitabit, qui custodit Israel 11Psal. CXX, 4 . Eia, fratres, si volumus sub umbra alarum Dei custodiri, simus Israel. Custodimus enim vos ex officio dispensationis; sed custodiri volumus vobiscum. Tanquam vobis pastores sumus, sed sub illo Pastore vobiscum oves sumus. Tanquam vobis ex hoc loco doctores sumus; sed sub illo uno Magistro in hac schola vobiscum condiscipuli sumus.
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 7. I Cor. III, 17
- 8. II Tim. II, 19
- 9. Matth. III, 12
- 10. II Cor. XI, 3
- 11. Psal. CXX, 4