[vers. 2.] Ergo in quacumque ecstasi loquatur, sive pavore, sive excessu mentis, congruunt quae dicuntur. Dicamus in Christi corpore, dicamus omnes quasi unus, quia omnes unitas, dicamus: In te, Domine, speravi, non confundar in aeternum. Illam, inquit, confusionem perhorresco, quae est in aeternum. Nam est quaedam confusio temporalis utilis, perturbatio animi respicientis peccata sua, respectione horrentis, horrore erubescentis, erubescentia corrigentis; unde dicit et Apostolus: Quam enim gloriam habuistis tunc in his, in quibus nunc erubescitis 16Rom. VI, 21 ? Ergo erubescere illos dicit jam fideles, non de praesentibus donis, sed de praeteritis peccatis. Hanc confusionem non formidet christianus: imo si hanc non habuerit, aeternam habebit. Quae est aeterna confusio? Quando fiet illud quod dictum est, Et traducent eos ex adverso iniquitates eorum 17Sap. IV, 20 . Et fiet traducentibus ex adverso iniquitatibus omnis grex malus ad sinistram, tanquam hoedis ab ovibus separatis; et audient, Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus. Quaerunt quare? Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare 18Matth. XXV, 41 . Contemnebant tunc quando esurienti Christo non dabant cibum, quando sitienti non dabant potum, quando nudum non vestiebant, peregrinum non suscipiebant, aegrotantem non visitabant, tunc contemnebant: cum coeperint illis ista enumerari, confundentur, et haec confusio in aeternum erit. Hanc timens iste qui pavet, vel cujus ad Deum est mentis excessus, hoc rogat, In te, Domine, speravi, non confundar in aeternum.