[«vers. 9.] Et increpavit mare Rubrum, et exsiccatum est.» Non legimus ullam, qua increparetur mare, emissam coelitus vocem; sed potentiam divinam qua id factum est, increpationem appellavit: nisi forte quis dicat latenter increpatum, sic ut aqua posset audire, et homines non possent. Valde occulta et abstrusa vis est qua Deus agit, ut etiam illa quae sensu carent, confestim ejus obtemperent voluntati. «Et eduxit eos in abyssis, sicut in deserto.» Abyssos dixit multitudinem aquarum. Nam quidam volentes istum versiculum totum interpretari, dixerunt, «Et eduxit eos in aquis multis.» Quid est ergo, «in abyssis, sicut in deserto,» nisi quia factum erat siccitate velut desertum, ubi fuerant abyssi aquarum? 10. [«vers. 10.] Et salvavit eos de manu odientium.» Hunc versum per circuitum quidam interpretati sunt, verba minus latina vitantes: «Et salvos fecit eos de manu eorum qui oderant eos. Et redemit eos de manu inimici.» Quid pretii datum est in hac redemptione? An prophetia est, quod in figura Baptismi hoc factum est, ubi redimimur de manu diaboli magno pretio, quod sanguis est Christi? Unde non quocumque mari, sed mari Rubro id convenientius figuratum est: sanguis enim rubrum colorem habet.