[vers. 6.] Et descendet sicut pluvia in vellus, et sicut guttae stillantes super terrum. Recoluit et admonuit illud quod factum est per judicem Gedeon, de Christo id habere finem. Petiit quippe ille signum a Domino, ut in area positum solum vellus complueretur, et sicca esset area; et rursum solum vellus siccum esset, et complueretur area; et ita factum est 46Judic. VI, 36-40. Quod significavit, tanquam in area in toto orbe terrarum, siccum vellus fuisse priorem populum Israel. Idem ipse ergo Christus descendit sicut pluvia in vellus, cum adhuc area sicca esset; unde etiam dixit: Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel 47Matth. XV, 24 . Ibi matrem de qua formam servi acciperet, in qua hominibus appareret, elegit; ibi discipulos quibus hoc idem praecepit, dicens: In viam Gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne introieritis: ite primum ad oves quae perierunt domus Israel 48Id. X, 5, 6 . Cum dicit, Ite primum ad illas, ostendit et postea, cum jam esset area compluenda, ituros eos etiam ad alias oves quae non essent ex veteri populo Israel, de quibus dicit: Habeo alias oves quae non sunt ex hoc ovili; oportet me et ipsas adducere, ut sit unus grex et unus pastor 49Joan. X, 16 . Hinc et Apostolus: Dico enim, inquit, Christum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum. Sic pluvia descendit super vellus, sicca adhuc area. Sed quoniam sequitur, Gentes autem super misericordia glorificare Deum 50Rom. XV, 8, 9 ; ut accedente tempore compleretur quod per Prophetam dicit, Populus quem non cognovi servivit mihi: in obauditu auris obedivit mihi 51Psal. XVII, 45 : videmus jam gratia Christi siccam remansi se gentem Judaeorum, totumque orbem terrarum in omnibus gentibus christianae gratiae plenis nubibus complui. Alio quippe verbo eamdem pluviam significavit, dicens, Guttae stillantes; non jam super vellus, sed super terram. Quid est enim aliud pluvia quam guttae stillantes? Ideo autem illam gentem velleris nomine significari puto, vel quia exspolianda fuerat auctoritate doctrinae, sicut ovis exspoliatur vellere; vel quia in abdito eamdem pluviam detinebat, quam nolebat praeputio praedicari, id est, incircumcisis gentibus revelari.
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 46. Judic. VI, 36-40
- 47. Matth. XV, 24
- 48. Id. X, 5, 6
- 49. Joan. X, 16
- 50. Rom. XV, 8, 9
- 51. Psal. XVII, 45