TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 1.] Intelligemus hoc, si videamus primo titulum Psalmi. Habet enim: In finem Psalmus Cantici dedicationis domus ipsi David. In hoc titulo est omnis spes, et universum sacramentum dissolvendae hujus quaestionis. Dedicabitur domus aliquando, quae modo fabricatur. Modo enim fabricatur domus, id est Ecclesia, postea dedicabitur. In dedicatione apparebit gloria populi christiani, quae modo latet. Saeviant modo inimici, humilient, faciant non quidquid volunt, sed quidquid desuper permittuntur. Non enim quidquid passi ab inimicis fuerimus, inimicis deputandum est, et non Domino Deo nostro. Quando quidem in ipso suo exemplo mediator demonstravit, quando nobis desuper permittit homines nocere, non voluntatem nocendi desuper dari, sed potestatem. Unusquisque enim malus apud se habet voluntatem nocendi: ut autem possit nocere, non habet in potestate. Ut velit, jam reus est: ut possit, occulta dispensatione providentiae Dei in alium permittitur ad poenam, in alium permittitur ad probationem, in alium permittitur ad coronam. Ad poenam, quomodo permissi sunt ἀλλόφυλοι, id est alienigenae, capere populum Israel, quia peccaverunt in Deum 13Judic. X, 7, et XIII, 1, etc.. Ad probationem autem permissus est diabolus in Job 14Job I, 12: probatus est Job, confusus est diabolus. Ad coronam vero permissi sunt persecutores in martyres: occisi sunt martyres, quasi vicisse se arbitrati sunt persecutores; illi in manifesto falso triumpharunt, illi in occulto vere coronati sunt. Ergo in quem permittitur, occultae dispensationis est providentiae Dei: ut autem velit nocere, ipsius hominis est; non enim continuo quem vult occidit.

Notes

  1. 13. Judic. X, 7, et XIII, 1, etc.
  2. 14. Job I, 12